BCCCAP00000000000000000000869

288 VINCENZO CRISCUOLO Item simili modo et amore Dei reliquit honestis puellis, videlicet Valerie, Minerve, Pompilie et N. minori, filiabus quondam Nisii, comitatus diete terre Montis Falchii, florenos triginta pro rata, cum declaratione et fideicomisso quod supravivens earum vel supraviventes premorienti vel premorientibus succedat et succedere debeant in rata ipsius legati, pro rata solvenda per infra– scriptam heredem infra terminum unius anni post dictam eius emissam pro– fessionem in pecunia numerata vel stabilibus, ad libitum infrascripte sue here– dis universalis. In omnibus autem et singulis ipsius testatoris bonis mobilibus et imobili– bus, iuribus et actionibus presentibus et futuris ac semoventibus, instituit, fecit, esse voluit ac ore proprio nominavit eius universalem heredem honestam mu– lierem dominam Sanctam, quondam Venantii de Monte Falchio, relictam uxo– rem dicci quondam Ludovici, ipsius testatoris dilectam matrem. Et hanc dixit esse suam ultimam voluntatem, quam [f. 219v] valere voluit iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codicillorum; et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure cuiuscumque ultime vo– luntatis et donationis causa mortis, quo qua et quibus magis de iure valere et te– nere potest. Cassans et annullans omne aliud testamentum et ultimam volunta– tem a se hactenus conditum, et hoc voluit ceteris prevalere. Rogans me nota– rium etc., dans etc. Actum Amerie, in domo mee solite habitationis livello ecclesie Sancte Firmine, site in contrada Burgi, iuxta alia diete ecclesie bona que tenent filii et heredes quondam domini Marci Vettii de Ameria, viam publicam vel si qui etc., presentibus ibidem reverendo domino Vincentio quondam Bemardini clerico Amerino, domino Iannozzo Petruccio, Millesio Millesii, Sergio quondam Ren– chii, Luca quondam Iohannis Antonii, Nevio quondam Pasqualis Ciaffi, Ameri– nis, et Laurentio quondam Franciscangeli Tudertino incola Amerino testibus, ad predicta habitis, vocatis specialiter et rogatis. 43 Amelia, 18 agosto 1593. - Testamento del novizio cappuccino Eusebio da Borgo San Sepolcro, al secolo R.aniero Fadoci. Notaio: Girolamo Giannoni. AST, Notarile Amelia 298, f. 238v-239r. [in marg.: Testamentum fratris Eusebii de Borgo capuccini].

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz