BCCCAP00000000000000000000869
IBSTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 285 AST, Notarile Amelia 302, f. 273r-274v. [in mar:g.: Testamentum fratris Pauli de Burga]. Eisdem anno, indictione et pontificatu quibus supra, die vero nona mensis ottobris. Coram illustri et reverendissimo patre domino Iohanne Antonio Lazzaro Durantino, utriusque iuris doctore, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopo Amerino, iudice ordinario etc., meque etc., personaliter constitutus venerabilis frater Paulus de civitate Burgi Sancti Sepulcri, Ordinis minorum sancti Francisci cappuccinorum nuncupatorum novitius, in seculo Ancillagus quondam Pauli De Nardi de eadem civitate, qui de proximo ut asseritur in religione predicta professionem emittere et facete debet, que quidem professio morti naturali equiparatur, et iuxta formam regule Ordinis predicti q 1 .:tisque ante emissam pro– fessionem testati et de bonis suis disp,:mere etc., hoc presens nuncupativum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, condidit testamentum, quod iure testa– menti et omni alio meliori modo valere voluit. Et primo legavit et iure legati reliquit venerabili sorori Camille, eiusdem testatoris sorori, moniali in monasterio Sancte Clare de eadem civitate Burgi, scuta quinquaginta monete Florentine ad rationem septem iuliorum pro quoli– bet scuto, solvenda per infrascriptum dominum heredem intra triennium, scili– cet tertiam [f. 273v] partem pro quolibet anno; et elapso triennio predicto, vo– luit et mandavit per predictum heredem infrascriptum predicte sorori Camille dari et salvi singulis annis eius vita durante scuta duo similia, que pariter iure legati reliquit. Item iure similis legati reliquit venerabili sorori Scolasti.ce, alteri eius sorori, moniali in monasterio Sancte Margarite de eadem civitate, alia scuta quinqua– ginta similia per predictum dominum heredem infrascriptum modo predicto intra triennium persolvenda, et similia scuta duo singulis annis donec vixerit persolvi voluit et mandavit ac legavit modo et elapso triennio ut supra, hoc ta– men declarato et expresso quod, quanta mobilia dictis venerabilibus sororibus hactenus tradita et consignata per ipsum dominum testatorem, quam alias eius nomine et tradenda et consignanda in futurum, non sint comprehensa in pre– senti legato, necnon quod possint excomputari, sed intelligantur eisdem sorori– bus legatariis donata et remissa, prout ex nunc donavit. Item iure similis legati reliquit domino Dotto de Dottis, de eadem civitate Burgi, ipsius testatoris avunculo, scuta centum similia per predictum dominum heredem infrascriptum et intra terminum trium annorum modo supraditto per– solvenda.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz