BCCCAP00000000000000000000869
TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 283 In omnibus autem suis bonis etc. iuribus etc. fecit, instituit et ore proprio nominavit eius universales heredes dominum Federicum et magnificum domi– num Bernardinum utriusque iuris doctorem, eius fratres germanos de Aloisiis Asisiensis, et quemlibet ipsorum pro equali portione. Hanc autem etc. iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, iure co– dicillorum, donationis, causa mortis et cuiusvis ultime voluntatis et omni alio meliori modo valere voluit et tenere etc. Cassans etc. Super quibus etc. Actum Amerie in contrada Collis, in Palatio episcopatus iuxta sua latera, presentibus reverendis dominis Paulo Sandro clerico, Hieronimo Venturello canonico Amerino, domino Leandro Lazzaro Durantino, Iohanne Baptista Ser– gio de Bassanello, Dominico Gentile Florentino, Iohanne quondam Marci etiam Fiorentino incolis Amerie, et Blasio quondam Renchii de Ameria testibus. 40 Amelia, 12 giugno 1591. - Testamento del novizio cappuccino Umile da Amelia, al secolo Mezano Fratai. Notaio: Girolamo Giannoni. AST, Notarile Amelia 302, f. 237v-238v. [in marg.: Testamentum fratris Humilis cappuccini]. Eisdem anno, indictione et pontificatu, die vero XII mensis iunii. Coram illustri et reverendissimo patte domino Iohanne Antonio Lazzaro, iuris utriusque doctore, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopo Amerino, meque etc. personaliter constitutus frater Humilis cappuccinus, in seculo Meza– nus quondam Angeli Fratai de Ameria nuncupatus, qui ut asseritur de proximo professione in prefata religione cappuccinorum Ordinis minorum sancti Franci– sci, favente Deo, emittere et facete debet, que professio morti naturali equipa– ratur; et cum sit quod iuxta formam regule quisque de bonis suis ante predictam professionem disponere debeat et teneatur. Et volens de suis bonis disponete, hoc presens nuncupativum etc. condidit testamentum in hunc qui sequitur mo– dum, videlicet: Et primo asseruit se esse creditorem domini Latini Patrignani in summa scutorum sex et eiusdem testatoris quondam matrem esse debitricem domine Arfalicis Racane in certa summa, voluit et mandavit debita predicta persolvi de predictis scutis sex, [f. 238r] si exigi poterunt; alioquin de fructibus infrascripti census, et dieta scuta sex in talem eventum societari Corporis Christi in chate– drali ecclesia Amerina legavit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz