BCCCAP00000000000000000000869
278 ~ENZO CRISCUOLO Idcirco, volens dictus venerabilis frater ante dictam professionem suam condere testamentum et de bonis suis disponere etc., hoc presens nuncupati– vum condidit testamentum etc., quod valere etc. voluit etc. iure testamenti et omni meliori modo etc. Et primo voluit et mandavit per quinquennium per suum dominum here– dem infrascriptum dari et elargiri pauperibus Christi staria quinque grani, scilicet starium unum pro quolibet anno, et eodem die dande elemosine predicte manda– vit celebrari missam Beate Marie iuxta easdem eiusdem testatoris intentiones. Item voluit et mandavit per heredem suum predictum planetam ciambel– lotti societati Sanctissimi Sacramenti nuncupate [...] coloris arbitrio confratrum diete societatis Burgi pariter et camiscium; quam planetam et camiscium diete societati legavit etc. In omnibus autem suis bonis etc. iuribus etc. instituit, fecit et ore proprio nominavit eius universalem heredem dominum Marinum de Marinis, eius fra– trem germanum. Cui quidem, si sine filiis legitimis et naturalibus decedere con– tingerit ab hac luce, pro scutibus ducentis et quoad scuta ducenta substituit dominas Matteam et Casandram, eius sorores et quamlibet ipsarum in scutibus centum. Reliqua vero eius bona in talem eventum voluit et mandavit distribuì inter pauperes Christi arbitrio reverendissimi [f. 70r] domini episcopi diete ci– vitatis Burgi pro tempore existentis, quem ex nunc executorem presentis sui te– stamenti et voluntatis instituit etc. et rogavit etc. Hanc autem etc. et omni meliori modo. Cassans etc., super quibus etc. Actum Amerie, in contrada Collis et Palatio episcopatus, iuxta sua latera, presentibus domino Petto quondam Baptiste, Sandro Antonio, Iohanne Scive– chii, Egidio Novello clericis Amerinis, domino Iohanne Baptista Sergio de Bassa– nello, Iohanne Luca Lazzaro de terra Castri Durantis, domino Maximiliano Ca– rumano de abbatia Florentilli clerico et Francisco Farisello de Ameria testibus. 36 Amelia, 30 aprile 1590. - Testamento del novizio cappuccino Lorenzo da Bo,:go San Sepolcro, al secolo Curzio Venturi. Notaio: Girolamo Giannoni. AST, Notarile Amelia 302, f. 70r-v. [in ma,:g.: Testamentum fratris Laurentii cappuccini de Burga]. Eisdem anno, indictione, die, mense, pontificatu ac loco et testibus supra– dictis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz