BCCCAP00000000000000000000869
TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 275 Hinc est quod anno a nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo octuagesimo nono, indictione secunda, die vero vigesima septi– ma mensis maii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri do– mini Sixti divina providentia pape quinti, anno eius quinto; coram reverendis– simo patte domino Iohanne Antonio Lazzaro Durantino, iuris utriusque docto– re, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopo Amerino, meque notario et testibus infrascriptis, personaliter constitutus reverendus frater Ioseph cappuccinus, no– vitius in monasterio et conventu Sancti Iacobi dictorum fratrum cappucci– norum de Ameria, in seculo vocatus dominus Hieronimus, filius quondam do– mini Egidii Delphini de Ameria, qui volens suam emittere professionem iuxta stilum, consuetudinem et ordinem diete regule et de eius bonis disponete, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela, visu, intellectu et cor– pore; et quia dum mens sana in corpore sano viget salubrius disponitur, sciens nil certius morte et nil incertius hora mortis, hoc presens nuncupativum testa– mentum facere procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator quandocumque de eius corpore migrati contigerit, omnipo– tenti Dea eiusque gloriosissime Virgini Marie ac seraphico Francisco totique celesti Curie humiliter et devote commendavit. Item de suis bonis iure legati reliquit per infrascriptam universalem here– dem salvi et numerari predicto reverendissimo patte domino Iohanni Antonio Lazzaro, moderno episcopo Amerino, scuta ducenta monete de iuliis decem pro scuto, disponenda per ipsum reverendissimum modo et forma ac loco et terminis eidem reverendissimo episcopo benevisis, quia de intentione et volun– tate ipsius testatoris est bene informatus 427 ; 2.lia vero scuta centum similia ad[f. 427 Annotato in margine: "Solutio et satisfactio introscripti legati scutorum 200 apparet per acta mei notarii sub cliebus 26 maii 1590 et 26 octobris 1591". Nello stesso registro no– tarile (AST, Notarile Amelia, vol. 294, f. 123v-124v) viene riportato solo il primo rogito, da– tato 26 maggio 1590, che viene qui riprodotto. In nomine Domini. Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis id visuris, lecturis pariter et auclituris pateat evidenter et sit notum [f. 124r] quod anno a nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo nonagesimo, inclictione tertia, clie vero vigesima sexta mensis maii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti divina providentia pape V, anno eius sexto. In mei notarli publici testiumque infrascriptorum ad hec specialiter vocatorum et ro– gatorum presentia, presens et personaliter constitutus illustris ac reverenclissimus pater do– minus Iohannes Antonius Lazzarus episcopus Amerinus, non vi etc., sed sponte etc., con– fessus fuit ac publice et palam recognovit habuisse et officialiter recepisse ab honesta vidua
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz