BCCCAP00000000000000000000869
274 VINCENZO CRlSCUOLO Gabinium, suos fratres germanos. Et ipsis decedentibus sine filiis legitimis et naturalibus, substituit dominam Presillam et Seproniam [sic], si nubent alias nu– bentur; et ipsis sororibus suis decedentibus sine filiis, eisdem substituit hospitale Sancte Marie laicorum de Ameria, cum onere quod, quolibet die sabhati cuiusli– bet egdomade [sic] cuiuslibet mensis et anni in perpetuum, fructus bonorum suorum pro rata erogari debeant in elemosinam pauperum. Et hanc dictus venerabilis testator dixit esse suam ultimam voluntatem et ultimum testamentum, quod et quam valere voluit iure testamenti et ultime vo– luntatis; et si iure testamenti et ultime voluntatis non valeret, valere voluit iure codicillorum; et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure donationis causa mortis et quocumque alio validiori modo quo de iure valere poterit. Cas– sans, irritans et annullans omne aliud testamentum omnemque aliam eius ulti– mam voluntatem, codicillos et donationes hactenus per eum forsan facta, vo– lens et mandans presens testamentum pre ceteris valere. Super quibus etc. Actum Amerie, in Palatio episcopali, presentibus ibidem reverendis domi– nis Germanico Corrado, Iacobo Farrassino canonicis ecclesie Amerine, reve– rendo domino Bernardino Nicole Varasii presbitero Amerino, domino Angelo Chirichello, Eustachio Girardorio, domino Latino Archilegio de Ameria, et Lu– ca Righi Gerii Durantino testibus, ad premissa vocatis, habitis, ratis atque roga– tis. 34 Amelia, 27 maggio 1589. - Secondo testamento del novizio cappuccino Giuseppe da Amelia, al secolo Girolamo De(ftni. Notaio: Antonio Taschi. AST, Notarile Amelia 294, f. 54r-55r. [in marg.: Fratris Iosephi cappuccini, Testamentum]. In Dei nomine. Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis id visuris, lecturis pariter et audituris, pateat evidenter et sit notum quod, cum emissio professionis, ut asseritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci ca– puccinorum fieri solet, morti comparetur naturali, et propterea [f. 54v] eoun– dem fratrum regula novitiis, qui sunt in dieta anno probationis, stricte precipiat et mandet, quod antequam ad actum diete emissionis professionis deveniant, ad tollendas omnes lites et controversias, que de et super bonis eorum inter pro– pinquos oriri possent, ad consilium alicuius probi et catholici viri Deum timen– tis, de bonis sibi a Deo collatis disponere debeant.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz