BCCCAP00000000000000000000869
TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 271 AST, Notarile Amelia 293, f. 124r-125r (stesso testo in AST, Notarile Amelia 294, f. 48r-49v). [in marg.: Fratris Iohannis Baptiste cappuccini novitii, in seculo nominati domini Pauli Venture Troscietti de Trevio, Testamentum]. In Dei nomine. Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis id visuris, lecturis pariter et audituris, pateat evidenter et sit notum quod, cum emissio professionis, ut asseritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci ca– puccinorum fieri solet, morti comparetur naturali et propterea eorumdem fra– trum regula novitiis, qui sunt in dieta anno probationis stricte precipiat et man– det quod, antequam ad actum diete emissionis deveniat, ad tollendas omnes li– tes et controversias, que de et super bonis eorum inter propinquos oriri pos– sent, ad consilium alicuius probi et catholici viri Deum timentis, de bonis sibi a Deo collatis disponete debeant. Hinc est quod anno a nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo octuagesimo nono, indictione secunda, die vero decima septi– ma mensis aprilis, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri do.mini Sixti divina providentia papa quinti, anno eius quarto, coram reveren– do patte domino Bernardino Geraldina, archidiacono ecclesie Amerine, iuris utriusque doctore, reverendissimi patris domini episcopi Amerini in spirituali– bus et temporalibus vicario generali, meque notario et testibus infrascriptis, personaliter constitutus frater Iohannes Baptista capuccinus, novitius in mo– nasterio et conventu Sancti Iacobi, dictorum fratrum capuccinorum de Ame– ria, in seculo vocatus dominus Paulus Venture Troscietti, de terra Trevii, Spoletane diocesis, qui volens suam emittere professionem, iuxta stilum, ri– tum, consuetudinem et ordinem diete regule et de eius bonis disponere, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela, visu et intellectu ac corpore [sic], et quia dum mens sana in corpore sano viget salubrius disponi– tur, sciens nil certius morte et nil incertius hora mortis, hoc presens nuncupa– tivum testamentum facete procuravit et fecit, in hunc qui sequitur modo, vi– delicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator, quandocumque de eius corpore migrati [f. 124v] contigerit, omnipotenti Deo gloriosissimeque Virgini Marie ac seraphico Francisco, toti– que celesti Curie humiliter et devote commendavit. Item iure legati reliquit domino Hieronimo quondam Agneli Cafarini de Trevio, ipsius testatoris cognato, hortum quendam mensure stariorum duorum
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz