BCCCAP00000000000000000000869

268 VINCENZO CRISCUOLO mensis novembris, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti divina providentia pape V anno eius tertio, coram reverendissimo patre domino Iohanne Antonio Lazzaro Durantino, iuris utriusque doctore, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopo Amerino, meque notarii et testium infra– scriptorum presentia, presens et personaliter constitutus frater Iohannes Bapti– sta capuccinus, novitius in monasterio et conventu Sancti Iacobi capuccinorum de Ameria, Ordinis sancti Francisci, in seculo vocatus Hercules, filius Iohannis Baptiste de castro Chiavani comitatus Cassie, diocesis Spoletane, qui volens suam emittere professionem iuxta diete regule ordinem et de suis bonis dispo– nere, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela et intellectu, infrascriptum suum nuncupativum testamentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facere procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator illam quandocumque de suo corpore migrari cont:igerit, om– nipotenti Deo gloriosissimeque Virgini Marie ac seraphico Francisco humiliter et devote commendavit. In omnibus autem et singulis ipsim, testatoris bonis mobilibus et immobili– bus, iuribus et actionibus presentibus et futuris ubicumque existentibus, instituit, fecit, esse voluit ac ore proprio nominavit dominam Custodiam quondam Iohan– nis Pauli de Villa Sancti Silvestri comitatus Cassie diete diocesi Spoletane, dicci quondam Iohannis Baptiste relictam uxorem ipsiusque testatoris dilectam ma– trem, cum declaratione et facultate quod de bonis huiusmodi diete hereditatis ea– dem domina Custodia disponere possit, non obstante infra descripto fideicomis– so, in omnibus et singulis ipsius Custodie necessitatibus et infirmitatibus, donec et [f. 116v] quousque vixerit, cum hoc tamen fidei comisso, quod eadem domina Custodia moriente, in omni eo quod in huiusmodi hereditate post ipsius Custodie mortem remanebit, substituit societatem et confratres Corporis Christi in ecclesia parrochiali Sancti Hilarii dicci castri Chiavani; cum hoc tamen onere, quod prior et confratres diete societatis huiusmodi eorum hereditatem ipsiusque hereditatis bona sic remanenda teneantur disponete inter pauperes christifideles bone condi– tionis et fame in dicto castro Chiavani pro tempore existentes. Et hanc dixit esse suam ultimam voluntatem, quam valere voluit iure te– stamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codicillorum; et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure cuiuscumque ultime voluntatis, quo qua et quibus magis de iure valere et tenere potest. Cassans et annullans omne aliud testamentum et ultimam voluntatem a se hactenus conditum, et hoc voluit ceteris prevalere. Rogans me notarium infrascriptum ut de predictis unum vel plura publicum seu publica conficerem instrumentum et instrumenta.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz