BCCCAP00000000000000000000869
264 VINCENZO CRISCUOLO pinquos oriri possent, ad consilium alicuius probi et catholici viri Deum timen– tis, de bonis sibi a Dea collatis disponere debeant. Hinc est quod anno a nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo octuagesimo septimo, indictione XV, die vero lune duodecima mensis octobris, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri do– mini Sixti divina providentia pape V, anno eius tertio. Coram reverendissimo patte domino Iohanne Antonio Lazzaro Durantino, iuris utriusque doctore, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopo Amerino, meique notarii et testium infra– scriptorum presentia, presens et personaliter constitutus fràter Michelangelus cappuccinus, novitius in monasterio et conventu Sancti Iacobi cappuccinorum de Ameria, Ordinis sancti Francisci, in seculo vocatus dominus Bemardinus Cattaneus Fulginatensis, qui volens suam emittere professionem iuxta diete re– gule ordinem et de suis bonis disponere, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela et intellectu, infrascriptum suum nuncupativum testa– mentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facere procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator illam quandocumque de suo corpore migrari contigerit, om– nipotenti Deo gloriosissimeque Virgini Marie ac seraphico Francisco humiliter ac devote commendavit. Item iure legati et amore Dei reliquit scuta centum monete per infrascrip– tum heredem salvi in termino decem annorum proxime futurorum ad hodie inchoando et ut sequitur finiendo, videlicet scuta decem anno quolibet hoc modo, videlicet scuta duo similia sorori Camille, ipsius testatoris germane soro– ri, [f. 98r] moniali in monasterio dieta delle Margaritole civitatis Fulginatensis, que scuta duo similiter iure legati et amore Dei sibi sorori Camille reliquit; nec non simili modo amore Dei reliquit monasterio, abbatisse et moniàlibus Sancte Lu– cie, in eadem civitate Fulginatense, ex eisdem scuta decem àlia scuta quatuor similiter. Item iure prelegati reliquit reliqua scuta quatuor similia societari et confra– tribus Sancti Mattini Fulgitatensi pro dispensando inter pauperes Christi ino– piores, etiam non infirmos. Item iure legati :teliquit et mandavit per infrasc:tiptos he:tedes de infra– scripta hereditate supradicte sorori Camille moniàli satisfieri ratam et portionem ipsum testatorem tangentem legati florenorum centum, facti per dictum quon– dam dominum Nicolam, ipsius testatoris pattern in suo ultimo testamento. Item iure legati reliquit domino Iohanni Francisco Cataneo de Fulgineo, ipsius testatoris germano fratti, florenos ducentos currentes ad iulios quinque
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz