BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 261 intra terminum octo annorum a die professionis ipsius testatoris computandum et ut sequitur finiendum. Item iure legati reliquit eidem domine Euphemie sue matri totum liberum ac integrum usum fructum infrascripte sue hereditatis toto ipsius domine Euphemie vita durante et non ultra, liberans etc. ipsam ab inventarii confectio– ne et bonorum diete hereditatis ac computorum et administrationis redditione. In omnibus autem et singulis aliis ipsius testatoris bonis mobilibus et im– mobilibus, iuribus [f. 71v] et actionibus presentibus et futuris ubicumque exhi– stentibus [sic] ac semoventibus, instituit, fecit, esse voluit ac ore proprio nomi– navit heredem suum universalem supradictam dominam Euphemiam, eius ma– trem, et Lucantonium quondam Agneli, ipsius testatoris germanum fratrem, qua domina Euphemia moriente substituit in dieta sua dimidia hereditate supradic– tum Lucantonium fratrem, absque aliqua detractione. Et hanc dixit esse suam ultimam voluntatem et testamentum, quam valere voluit iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codi– cillorum; et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure cuiuscumque ul– time voluntatis, quo qua et quibus magis de iure valere et tenere potest. Cassans et annullans omne aliud testamentum, a se hactenus conditum. Et hoc voluit ceteris prevalere. Rogans me notarium etc. Actum Amerie, in Palatio episcopali Amerino, situm in contrada Collis, iuxta alia <lieti episcopatus bona, viam publicam vel si qui etc.; presentibus ibi– dem reverendo domino Antonio Caroti clerico, Antonio quondam Fabiani, Ni– colao quondam Iohannis Zoccantis, Siria Puccio, domino Laudentio Sandro, Iohanne quondam Sebastiani Cerasi et Iohar.ne Luca Marchiane Durantino in– cola Amerino testibus. 28 Amelia, 5 maggio 1587. - Testamento del novizio cappuccino Cherubino da Città di Castello, al secolo Francesco Pacisordi. Notaio: Antonio Taschi. AST, Notarile Amelia 292, f. 51v-52v. [in marg.: Fratris Cherubini capuccini, in seculo vocati Francisci ser Petri– pauli Pacisordi Civitatis Castelli, Testamentum]. Eisdem anno, indictione, pontificatus et die quinta mensis maii. In Dei nomine. Amen.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz