BCCCAP00000000000000000000869
258 VINCENZO CRISCUOLO puella bone conditionis et fame, volenti ingredi aliquod monasterium monia– lium, eligenda per dictum reverendissimum pattern dominum episcopum Ame– rinum426_ Item iure legati reliquit eidem reverendo domino Sanctoro scuta decem monete de iuliis decem pro scuto, una cum omnibus et singulis ipsius testatoris libris in dieta capsa existentibus, quibus in dicto ipsius testatoris studio usus fuit, per ipsum reverendum dominum Sanctorum dispensandos amore Dei, ad libitum ipsius reverendissimi episcopi Amerini, consignandis statim facta dieta professione quoad scuta decem, capsa et aliis in ea existentibus. Item reliquit et mandavit quod quotiescumque in ipsius testatoris heredi– tate paterna reperiretur aliquod instrumentum sapere usurariam pravitatem, de– clarandum per eumdem modernum episcopum Amerinum intra terminum unius anni a die notitie dande infrascriptis exequutoribus computandum et ut sequitur finiendum, in primis et ante omnia restituì omne et totum id cui vel quibus per eumdem reverendissimum episcopum fuit declaratum, videlicet ra– tam et concurrentem quantitatem ipsum testatorem tangentem; et quatenus alii ipsius testatoris fratres et coheredes pro eorum portione huic restitutioni con– tribuere nollent (quod non credit), totam ipsam integram quantitatem sic resti– tuendam de ipsius testatoris hereditate restituì mandavit, ad quam curam decla– rationis predicte per reverendissimum episcopum predictum sic fiende gravavit conscientiam infrascriptorum exequutorum. In omnibus autem aliis et singulis ipsius testatoris bonis mobilibus et im– mobilibus ac semoventibus, iuribus et actionibus presentibus et futuris, iure le– gitime tantum ipsi testatori spectantibus, instituìt, fecit, esse voluit ac ore pro– prio nominavit universalem heredem venerabilem societatem Sancti Martini, in dieta dvitate Fulginatensi exhistentem, cum hoc tamen onere, quod quotiescum– que non sequatur aliqua notabilis restitutio premissorum occasione, teneatur dieta confraternitas dare in dotem seu elemosinam quinque puellis infrascriptis, bone conditionis et fame, volens ingredi aliquod monasterium monialium in dieta civitate Fulginatensi, videlicet honestis puellis Anne filie Costantini de Borso, Nocentie filie Francisci Trapassi, Rosanee ftlie Iulii alias Frollani, [f. 69r] Marie Iacobe ftlie Vincentii alias Moscaccie Sartoris, omnium de Fulgineo, uni 426 In margine si annota: "Electio infrascripte puelle, facta per reverendissimum pa– ttern dominum Ioannem Antonium Lazzarum, episcopum Amerinum, ac declaratio infra– scriptorum legatorum infrascripto reverendo domino Santoro facta per eundem reverendis– simum dominum episcopum apparent per me Antonium Taschium sub die prima februarii 1586 in libro actorum eius episcopatus currenti fol. 118".
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz