BCCCAP00000000000000000000869
TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 257 Per hoc presens publicum instrumentum cunctis id visuris, lecturis pariter et audituris, pateat evidenter et situ notum quod, cum emissio professionis, ut asseritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci ca– puccinorum fieri solet, morti comparetur naturali, et propterea eorumdem fra– trum regula novitiis, qui sunt in dicto anno probationis, stricte precipiat et mandet, quod antequam ad actum diete emissionis professionis deveniat, ad tollendas omnes lites et controversias, que de et super eorum bonis inter pro– pinquos oriri possent, ad consilium alicuius probi ac .catholici viri Deum timen– tis, de bonis sibi a Deo collatis disponere debeant. Hinc est quod anno a [f. 68r] nativitate Domini Nostri Iesu Christi mille– simo quingentesimo octuagesimo quinto, indictione XIII, die vero vigesima se– cunda mensis aprilis, Sede Apostolica vacante, coram reverendissimo patre do– mino Iohanne Antonio Lazzaro Durantino, iuris utriusque doctore, Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopus Amerinus, meque etc., personaliter consti– tutus reverendus frater Bonaventura cappuccinus, novitius in monasterio Sancti Iacobi capuccinorum Ordinis sancti Francisci, in seculo nominatus dominus Evander quondam domini Francisci Elisei de Fulgineo, qui volens suam emitte– re professionem iuxta stilum et consuetudinem ac ordinem diete regule de eius bonis disponete, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela, visu et intellectum, infrascriptum suum nuncupativum testamentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facete procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum et formam, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator illam quandocumque de eius corpore migrari contigerit om– nipotenti Deo gloriosissimeque Virgini Marie ac seraphico Francisco totique celesti Curie humiliter ac devote commendavit. Item iure legati et amore Dei reliquit ecclesie Beatissime Virginis, noviter constructe in civitate Fulginatensi, vulgo diete La Madona de Santa Lucia, ipsius testatoris capsam cum omnibus et singulis ipsius testatoris pannis laneis et lineis ac sericeis, cochiaro, forcina et steccadente argenti intus eam existentibus, qui– bus in eius studio usus fuit. Item iure legati et amore Dei reliquit societari confratrum Nominis Iesu, in dieta civitate Fulginatensi exhistenti [sic], eius sigillum auri valoris scutorum sex, existens penes dominum Honofrium Eliseum, ipsius testatoris germanum fra– trem, consignandum statim facta dieta professione. Item iure legati et amore Dei reliquit reverendo domino [f. 68v] Sanctoro Sandro, canonico ecclesie Amerine, scuta tricenta monete de iuliis decem pro scuto per ipsum eroganda, in elemosinam sive dotem pro monachanda aliqua
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz