BCCCAP00000000000000000000869
254 VINCENZO CRISCUOLO 25 Amelia, 17 marzo 1584. - Testamento del novizio cappuccino Gregorio da Leones– sa, al secolo Alessandro Tofoni. Notaio: Antonio Taschi. AST, Notarile Amelia, val. 290, f. 300r-301 v. [in marg.: Fratris Gregorii cappuccini, in seculo nominati Alexandri Iohan– nis Pauli Thofoni, Testamentum]. In Dei nomine. Amen. Per hoc presens publicum instrumentum, cunctis id visuris, lecturis pariter et audituris, patet evidenter et sit notum quod cum emissio professionis, ut as– seritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci ca– puccinorum fieri solet, morti comparetur naturali, et propterea .eorumdem fra– trum regula novitiis, qui sunt in <lieto anno probationis, stricte precipiat et mandet quod antequam ad actum diete emissionis professionis deveniat, ad tollendas omnes lites et controversias que de et super eorum bonis inter pro– pinquos oriri possent, ad consilium alicuius probi et catholici viri Deum timen– tis, de bonis sibi a Deo collatis disponete debeant. Hinc est quod anno a nati.vitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo octuagesimo quarto, indictione XII, die vero decima septima mensis matti.i, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Gregorii divina providentia pape XIII anno eius XII, coram reverendissimo patte domino Iohanne Antonio Lazzaro Duranti.no, iuris utriusque doctore, Dei et Apostolice Sedis grati.a episcopo Amerino, meque notario et testi.bus infra– scriptis presenti.a, presens et personaliter constitutus reverendus frater Grego– rius cappuccinus, novitius in monasterio Sancti Iaco[f. 300v]bi capuccinorum extra civitatem Amerinam existenti, in seculo nominatus Alexander, filius quondam Iohannis Pauli Thophoni de Leonissa, Spoletane diocesis, qui volens suam emittere professionem iuxta stilum, ritum, consuetudinem et ordinem predicte regule et de eius bonis disponete, sanus Dei omnipotentis grati.a corpo– re, mente, sensu, loquela et intellectu, infrasrriptum suum nuncupativum testa– mentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facete procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum et formam, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator illam quandocumque de eius corpore migrati contigerit, om– nipotenti Deo eiusque gloriosissime semper Virgini Marie ac seraphico Franci– sco totique celesti Curie humiliter commendavit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz