BCCCAP00000000000000000000869

252 VINCENZO CRISCUOLO Per hoc presens publicum instrumentum cunctis id visuris, lecturis pariter •et audituris, pateat evidenter et sit notum quod cum ernissio professionis, ut as– seritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci ca– pucdnorum fieri solet morti comparetur naturali, et propterea eorumdem fra– trum regula novitiis qui sunt in dicto anno probationis stricte precipiat et man– det quod, antequam ad actum diete ernissionis professionis deveniat, ad tollen– das omnes lites et controversias que de et super eorum bonis inter propinquos oriri [f. 173v] possent, ad consilium alicuius probi ac catholici viri Deum timen– tis, de bonis sibi a Deo collatis disponere debeant. Hinc est quod anno a nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo octuagesimo quarto, indictione duodecima, die vero vigesima quinta mensis ianuarii, pontificatus sanctissirni in Christo patris et domini nostri domini Gregorii divina providentia pape XIII, anno eius XII. Coram reveren– dissimo domino Ioanne Antonio Lazzaro Durantino, iuris utriusque doctore, Dei et Apostolice Sedis gratia episcopo Amerino, meque notario et testibus in– frascriptis presentibus, presens et personaliter constitutus frater Paulus, cappuc– cinus novitius in monasterio Sancti Iacobi cappucéinorum extra civitatem Ame– rinam existenti, in seculo cognominatus Hieronimus, filius quondam Nicole Vitelleschi Fulginatensis, qui volens suam ernittere professionem iuxta stilum, ritum, consuetudinem et ordinem predicte regule et de eius bonis disponete, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela et intellectu, in– frascriptum suum nuncupativum testamentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facere procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum et formam vide– licet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator illam quandocumque de eius corpore rnigrari contigerit, om– nipotend Deo eiusque gloriosissime Virgini Marie ac seraphico Francisco toti– que celesti Curie humiliter commendavic. Et proprie confirmavit, quatenus opus sit, usumfructum factum per dic– tum quondam Nicolam suum patrem in favorem domine Nicole Flavie, relicte dicti domini Nicole Vitelleschi de Fulgineo, sue ad presens dilecte matri, per acta ser Bartholomei Dulcis, notarli publici Fulginatensis, factum de omnibus ipsius testatoris bonis, quo usufructu cessante et post mortem diete domine Ni– cole sue matris, iure legati et amore Dei ex ipsius testatoris hereclitate et bonis paternis reliquit quatringenta scuta monete per infrascriptum [f. 274r] heredem universalem distribuì intra terminum octo annorum pauperibus puellis honeste vite, videlicet florenos centum honeste puelle Anzelme, filie Iohannis Alegri Quirini de Tuderto, in eventum mortis illi ex suis sororibus que primo nuptui

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz