BCCCAP00000000000000000000869

TESTAMENTI E CODICillI CAPPUCCINI NEL '500 251 domine Faustine, domine Iovannìne et domine Lucie quondam Antonii predicci et ipsius testatoris germanis sororibus pro rata. Item iure legati reliquit domine Faustine per infrascriptos heredes dari et intra sex menses proxime futuros a die presentis instrumenti computandos etc., florenos viginti monete currentis. In omnibus autem aliis et singulis ipsius testatoris bonis mobilibus et im– mobilibus, iuribus et actionibus presentibus et futuris ubicumque existentibus, instituit, fecit, esse voluit et ore proprio nominavit universales heredes dicta!Il dominam Faustinam, Iohannìnam et Luciam, ipsius testatoris germanas sorores, et Simeonem filium Nicolai Lanfalonis ex quondam domina Armellina altera ipsius testatoris germana sorore ex legitimo matrimonio natum pro rata, cum hoc quod quomodolibet ipsorum heredum sine filiis legitimis et naturalibus morientium in eius sive eorum hereditatis rata et portione superviventes sive superviventem morienti succedere voluit pro rata, hoc tamen addito et decla– rato quod rata huiusmodi hereditatis <lieto Simeoni perveniens, sibi per inven– tionem dari debeat iuxta ordinationem desuper dandam per Franciscum Nicolai Caroti de Asisio, ipsius testatoris fratrem consobrinum. Et hanc etc., cassans omne aliud testamentum a se hactenus conditum, et hoc voluit ceteris prevalere. Rogans me etc., dans etc. Actum Amerie, in Palatio episcopali Amerino, sito in contrada Collis, iuxta alia <lieti episcopatus bona, viam publicam vel si qui etc., presentibus ibidem re– verendo domino Sanctoro Sandro, reverendo domino Francisco Venturello, canonicis ecclesie Amerine, Arcangelo Marchitto clerico, Agnelo Cascio, lo Leonino de Leoninis civibus Amerinis, Luca Gorii Durantino et Iohanne Bapti– sta Sorcis de Bassanello Hortane diocesis incolis Amerinis testibus, ad predicta habitis, vocatis specialiter atque rogatis. 24 Amelia, 25 gennaio 1584. - Testamento del novizio cappuccino Paolo da Foligno, al secolo Girolamo Vitelleschi. Notaio: Antonio Taschi. AST, Notarile Amelia, vol. 290, f. 273r-274v. [in mar;g.: Fratris Pauli cappuccini in seculo nominati Hieronimi Vitelleschi de Fulgineo, Testamentum]. In Dei nomine. Amen.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz