BCCCAP00000000000000000000869

250 VINCENZO CRISCUOLO In Dei nomine. Amen. Per hoc presens publicum instrumentum, cunctis id visuris, lectw:is pariter et audituris, pateat evidenter et sit notum, quod cum emissio professionis, ut asseritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci ca– puccinorum fieri solet morti comparetur naturali, et propterea [f. 267r] eorun– dem fratrum regula novitiis qui sunt in <lieto anno probationis stricte precipiat et mandet, quod antequam ad actum diete emissionis professionis deveniant, ad tollendas omnes lites et controversias que de et super eorum bonis inter pro– pinquos oriri possent, ad consilium alicuius probi et catholid viri Deum timen– tis, de bonis sibi a Deo collatis disponere debeant. Hinc est quod anno a nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo octuagesimo quarto, indictione XII, die vero decima nona mensi ianuarii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Gre– gorii divina providentia pape XIII anno eius XII, coram reverendissimo patre domino Iohanne Antonio Lazzaro Durantino, iuris utriusque doctore et Apo– stolice Sedis gratia episcopo Amerino, meque notario et testibus infrascriptis presentia, presens et personaliter constitutus reverendus frater Franciscus, no– vitius in monasterio Sancti Iacobi dictorum fratrum capuccinorum ex civitate Amerina exhistente, in seculo cognominatus Franciscus quondam Antonii del Duca Asisiensis, qui volens suam emittere professionem iuxta stilum, ritum et consuetudinem et ordinem predicte regule, et de eius bonis disponere, •sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela et intellectum, infra– scriptum suum nuncupativum testamentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facere procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum et formam, vide– licet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator illam, quandocumque de eius corpore migrari contigerit, om– nipotenti Deo gloriosissimeque Virgini Marie ac seraphico Francisco totique celesti Curie humiliter commendavit. Item iure legati et amore Dei reliquit [f. 267v] ecclesie monasterii capucci– norum in loco <lieto le Carcere/le, in districtu Assisiense existenti, per infrascrip– tos heredes effectualiter dari et consignari tantum quantitatem tele caneparie subtilis quantum capiet unus carnisius et arnictus, iuxta declarationem reverendi guardiani <lieti lod, intra terminum sex mensium et plus et minus, iuxta volun– tatem ipsius reverendi patris guardiani dicci loci tunc temporis existentis. Item iure legati reliquit omnes et singulas vestes et intusias muliebres om– nesque massaritias aptas ad telarium texendi telas in dieta hereditate existentes

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz