BCCCAP00000000000000000000869

248 VINCENZO CRISCUOLO Item iure legati ut supra et amore Dei reliquit domine Iohanne, uxori An– geli Salirne, et filiabus de dieta Villa florenos viginti similes, dividendos inter eas pro rata, quibus earum sine filiis legitimis et naturalibus morientibus, supervi– ventem sive [f. 183v] superviventes premorienti pro rata succedere voluit in <lieto legato vel eius parte; cunctis vero premorientibus infrascripte heredi, vo– luit dictos viginti florenos dispensari pauperibus Christi in dieta Villa per recto– rem ecclesie diete Ville et officiales societatis Corporis Christi in dieta Villa exi– stentis. Item iure legati et amore Dei reliquit domine Ansidee, Lactantie et Tarqui– nie, sororibus filiabus quondam Petti de Villa Gabiani diocesis Spoletane, flore– nos viginti similes; et unaquaque earum moriente, superviventem etc. premo– rientibus succedere voluit; et omnibus infrascripte heredi premorientibus, eos– dem viginti florenos dispensari iussit inter pauperes Christi per dictos rectorem ecclesie et officiales diete societatis diete Ville Collis pro tenipore existentis in dieta Villa Collis vel ubi eis melius videbitur. Item iure legati et amore Dei reliquit honeste puelle Menice H., sorori libe– ratoris de Villa delli Baroncelli diete diocesis Spoletane, florenos decem similes; qua premoriente infrascripte heredi, huiusmodi decem florenos distribuì iussit inter pauperes Christi per rectorem diete ecclesie Ville Collis et officiales diete societatis in dieta Villa Collis vel alibi, uhi melius videbitur. Item amore Dei reliquit monasterio patrum capuccinorum in ecclesia Sancti Hieronimi, extra et prope terram Vissii exhistentem, florenos decem in tanta cera alba. Item iure legati reliquit monasterio et fratribus capuccinorum Sancti Ni– colai in castro Sellani, comitatus Spoletani existentibus, florenos decem similes pro emenda tanta cera in servitium diete ecclesie. Et in eventum quod <lieti duo monasterii capuccinorum tempore solutio– nis et satisfactionis huiusmodi legatorum ipsa legata repudiarent, voluit quod iidem viginti floreni distribuì possint per reverendum vicarium provincie Sancti Francisci ad eius libitum voluntatis. Que cuncta et singula relicta et pia legata [f. 184r] voluit iussit et mandavit solvi suumque sortiti effectum soluta morte infrascripte heredis universalis et non ante. Item per presens instrumentum confirmavit venditiones factas per ipsum testatorem Iohanniantonio Dominici de dieta Villa Collis duorum petiorum ter– rarum dicci testatoris in territorio castri Casevechie, unius videlicet in vocabulo Camparansi iuxta suos fines, alius [sic] videlicet in vocabulo Sulivigni, livellus ecclesie Sancti Angeli castri Turrichii, iuxta bona <lieti Iohannisantonii, bona he-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz