BCCCAP00000000000000000000869
TESTAMENTI E CODICILLI CAPPUCCINI NEL '500 247 AST, Notarile Amelia, vol. 290, f. 182v-184v. [in marg.: Fratris Bemardini cappuccini, in seculo cognominati Amici Blasii de Spoleto, Testamentum]. In Dei nomine. Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis id visuris, lecturis pariter et audituris, pateat evidenter et sit notum, quod cum emissio professionis, ut asseritur, que post annum probationis per novitios fratrum sancti Francisci ca– puccinorum fieri solet, morte comparetur naturali, et propterea eorumdem fra– trum regula novitiis, qui sunt in dieta anno probationis, stricte precipiat et mandet quod antequam ad annum diete emissionis professionis deveniat, ad tollendas omnes lites et controversias, que de et super bonis inter propinquos oriri posset, ad consilium alicuius probi et ca[f. 183r]tholici viri Deum timentis, de bonis sibi a Deo collatis disponere debeant. Hinc est quod anno a nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo quingentesimo octuagesimo tertio, indictione XI, die vero decima sexta mensis maii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Gregorii divina providentia pape XIII anno eius XI, coram reverendissimo patre domino Iohanne Antonio Lazzaro Durantino, iuris utriusque doctore et Apostolice Se– dis gratia episcopo Amerino, meque notarlo et testibus infrascriptis, personali– ter constitutus frater Bernardinus cappuccinus novitius, in seculo nominatus Amicus filius quondam Blasii de Villa Collis domus veteris diocesis Spoletane, qui volens suam emictere professionem iuxta ritum, ordinem et consuetudinem diete regule et de eius bonis disponete, sanus Dei omnipotentis gratia corpore, mente, sensu, loquela, visu et intellectu, infrascriptum suum nuncupativum te– stamentum, quod de iure civili dicitur sine scriptis, facere procuravit et fecit in hunc qui sequitur modum, videlicet: Et quia anima est nobilior et preciosior corpore et cunctis rebus preferen– da, dictus testator, quandocumque de eius corpore migrari contigerit, ipsam omnipotenti Deo eiusque gloriosissime Virgini Marie ac seraphico Francisco totique celesti Curie humiliter commendavit. Item iure legati reliquit ex infrascripta hereditate florenos centum de iuliis quinque pro quolibet floreno domine Iulie, uxori Pauluccii de dieta Villa, ipsius testatoris sorori germane vel eius fillis, prout infra dari et consignari. Item iure legati et amore Dei reliquit ut supra dari domine Elisabette Petri de dieta Villa, incole Ville Lutagi, ipsius testatoris sorori consobrine, florenos sexaginta similes.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz