BCCCAP00000000000000000000869
246 VINCENZO CRISCUOLO ducentos florenos post annum a die quo presentis legati vigore diete domus et bonorum mobilium predictorum possessionem acceperit, incipiendum et ut se– quitur finiendum, quibus casibus vel aliquo eorum sic evenientibus. [f. 44r] In omnibus autem aliis et singulis ipsius testatoris bonis mobilibus et immobilibus, se moventibus, iuribus èt actionibus, presenti.bus et futuris ubi– cumque existentibus, instituit, fecit, esse voluit ac respective substituit et ore proprio nominavit ipsius testatoris heredem universalem supradictum venera– bilem Montem Pietatis Civitatis Castelli, exequutores autem huiusmodi testa– menti nominavit et esse voluit reverendissimum pattern dominum episcopum diete Civitatis Castelli, magnificos dominos priores sive gubematores aut recto– res pro tempore existentes in <lieto Monte Pietatis Civitatis Castelli et societa– tem Nominis Dei ac dominum Franciscum Salamachi, civem diete Civitatis Ca– stelli predictum, quibus coniunctim vel divisim, dummodo maior numerus eo– rum sit, cum interventu tamen dicci reverendissimi domini episcopi Civitatis Castelli, facultatem autem et omnimodam potestatem dedit predicta omnia et singula in presenti testamento contenta, modo et forma quibus supra exequendi et debite exequutioni mandandi. Et hanc dixit esse suam ultimam voluntatem et testamentum, quam et quod valere voluit iure testamenti; et si iure testamenti non valeret, valere voluit iure codicillorum; et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure cuiuscum– que ultime voluntatis, quo qua et quibus magis de iure valere et tenere potest. Cassans et annullans omne aliud testamentum a se hactenus conditum, et spe– cialiter alias per ipsum factum de annis proxime elapsis, rogatum per set Bar– tholomeum alias Bartholitum, notarium publicum Civitatis Castelli; et hoc vo– luit ceteris prevalere. Rogans me notarium infrascriptum ut de predictis unum vel plura publicum seu publica conficerem instrumentum et instrumenta. Actum Amerie, in Palatio episcopali Amerino, sito in contrada Collis, iuxta alia dicci episcopatus bona, viam publicam vel si qui etc., presenti.bus ibidem re– verendis dominis Germanico Corrado, Pirro Carlena canonicis ecclesie Ameri– ne, reverendis dominis Cosimo Brancatello, Ricciardo Puccio, Marcio Ciuccio clericis Amerinis, Mathiero Laurentio Clementio de Ameria et Iohanne Baptista quondam Piermathei de Civitate Castelli incola Amerino testibus, ad predicta habitis, vocatis specialiter atque rogatis. 22 Amelia, 16 maggio 1583. - Testamento del novizio cappuccino Bernardino da Col– le, al secolo Amico di Biagio da Spoleto. Notaio: Antonio Taschi.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz