BCCCAP00000000000000000000869
244 VINCENZO CRISCUOLO mensure starli unius cum dimidio incirca pro indiviso exhistens [sic] cum ipso domino Iohanne Baptista, situm in territorio Civitatis Castelli vocabulo il Peglio, iuxta bona domini Angeli Guerrini de dieta civitate Castelli, bona equitis domini Petri Francisci Marchesani de eadem, viam publicam vel si qui etc., cum hoc tamen onere, quo idem dominus Iohannes Baptista teneatur satisfacere de scu– tis triginta duobus in circa monete per ipsum debitis supradicte domine Lucre– tie de Fucciis, ipsorum Iohannis Baptiste et testatoris germane sorori, lacerando penitus supradictum folium sive apothecam manu ipsius testatoris scriptum, uhi huiusmodi creditum apparebit, reservatis tamen fructibus dicti petii terre pre– sentis anni pro infrascripto herede; et donec de eisdem scutis triginta duobus satisfaciat ut supra, voluit idem testator, iussit et mandavit quod fructus omnes diete vinee et petii terre pro indiviso sic supra existentes, sint et esse debeant ipsius domine Lucretie de Fucciis et eius filiorum, cum onere quod quisque ip– sorum ipsam vineam premissorum occasione ut supra possederit, teneatur anno quolibet de mense marcii realiter et cum effectu dare barilia quatuor vini diete vinee boni et recipientis diete Dianore relicte quondam domini Iohannis Bapti– ste Altisino de comitibus Carpegni, ipsius domine Dianore vita durante tantum et non ultra. Item reliquit iure legati supradicte domine Lucretie de Fucciis et eius filiis quoddam ipsius testatoris creditum scutorum ducentorum auri in auro, quod habere dixit cum illustribus dominis filiis et heredibus quondam illustris domini Aurelii Fregasi, ut constat instrumentis publicis, rogatis per quondam dominum Hieronimum de Tarano, Camere Apostolice notarium, similiter in domo ipsius testatoris existentibus sibique per infrascriptum heredem consignandis, dieta hereditate accepta. Item iure legati [f. 43r] reliquit Theobaldo Galardutio de dieta Civitate Ca– stelli per infrascriptum heredem ex dieta hereditate cubile, videlicet lettieram, mataratium cum pagliantio, cohoperta et pare linteorum. Item iure legati reliquit et remisit Rubello N., ipsius testatoris agricole in terris comitatus Aretii, omne et totum creditum, quo ipse testator habet quavis de causa, etiam vigore cuiusvis folli sive scripti cum dieta Rubello. Item iure legati reliquit florenos viginti similes ex infrascripta hereditate per infrascriptum hederem, distribuendos cui vel quibus eidem magis videbitur et placebit statim dieta hereditate accepta. In omnibus autem aliis ipsius testatoris bonis mobilibus et immobilibus, iuribus et actionibus ac se moventibus, presentibus et futuris ubicumque exhi– stentibus, instituit, fecit, esse voluit et ore proprio nominavit ipsius testatoris universalem heredem supradictum dominum Thomam Fuccium, civem diete
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz