BCCCAP00000000000000000000863
DIE GESCHICHTSTHEOLOGIE DES HL. BONAVENTURA 743 cum duobus allis auctoribus excludit; ipsum potius tamquam "Aristotelicum eclecticum" contra Aristotelismum radicalem s. Thomae Neo-Augustinismum defendisse adserit. Ex altera parte professorem Lovaniensem punctum magni ponderis praetermisisse adseverat, scil. influxum theologiae historiae Seraphici in eius habitudinem ad philosophiam. Praeter Antiaristotelismum metaphysicum, quo Sanctus Aristotelis theoriam de aeternitate mundi ceteraque consectaria ex ea profluentia inde a principio nervose refutavit, inde ab an. 1267 Antiaristotelismum, quem A. suadente G. Sohngen, apocalypticum appellat, excoluit. Contra Aristotelismum illo tempore philosophiam proprii iuris et a theologia veluti avulsam extollentem, intimam utriusque unionem necon unius ab alía subordinationem defendít. In Collationibus in Hexaemeron vero ulterius progreditur, quatenus, spiritu s. Franci– sci magis ac magis imbutus, sub influxu quoque Joachimi et Pseudo-Dionysii, mentem antischolasticam manifestar, videlicet pro ultimo tempore puram auctoritatis theologiam praedicendo. Paucis ad instar epilogi adiunctis, A. indices nominum praecipuarumque rerum exhibet (161s, 163-167). Adfirmationes A. accuratae textuum analisi innixae generatim omnino approbandae esse videntur. Immo non ultra veritatis margines exire censemus adserentes, hisce A. reapse clavem ad rectam Collationum in Hexaemeron intelligentiam porrigere. Propterea valde sa– lutamus quoque eiusdem consilium praedictum Seraphici opus editione latina ac germani– ca, explicationibus instructa, in lucem proferendi. Quod autem singula attinet, hic illic parva animadverti possent. Spatii limitad causa tantum sequentia tangimus: Quaestiones disputatae de theologi,a, a G.H. Tavard Doctori nostro adscriptae, post examen H.-F. Dondaine, OP (cf. BF X, n. 1016) illi certo abiudicandae sunt. Quod vero Quaestiones de prophetia, qua tales adhuc ineditas, non praetermittendum erar, quod quaestiones praefatae ab ipso Sancto compilatae sunt e diversis quidam fontibus, sed praesertim e quaestionibus Alexan– dri Halensis 3 , mox a Collegio S. Bonaventurae edendis, quibuscum comparandae sunt, ut nova a Seraphico addita dignoscantur. (Cf. V. Doucet, OFM, Prolegomena in librum I et JI "Summaeftatris Alexandri': Quaracchi 1948, p. CXLVI). Pro Quaestionibus de caritate lectores iterum delegamus ad BF IX, n. 591, elucubra– tionem Dondaine referentem. In locis ubi A. scripta praefata indiscriminatim adhibet, eius adfirmationes aliquatenus infirmantur; nihilominus conclusiones principales preclari ope– ris exinde minime tanguntur. P. Octavianus a Rieden 4 3 Hier füge ich, der Klarheit halber, die nahere Bestimmungvon Halensis hinzu. 4 In den ersten Jahren mussten wir in unseren Veroffendichungen zum Ordensnamen den Herkunftsort, statt den Familiennamen angeben: vgl. den Text der Besprechung in Collec– tanea Franciscana[= CF] 30 (1960) 227-229.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz