BCCCAP00000000000000000000863

556 VINCENZO CRISCUOLO 16r] asserendum quod indifferenter et bonum et malum, et quae Deus vult, et quae Deus permittit, ordinentur ad virtutum aquisitionem. Quis non videat quot errores ex huiusmodi principio possint inferri. [40 n.º 101] T ota doctrina, cap. 3, tractat. tertii non est publicanda; etenim loquitur de conformitate voluntatis nostrae cum voluntate Dei, quasi gracia nil agat et operetur, et licet cap. 4 sequenti aliquam, sed insufficientem adhibeat expli– cationem suamque doctrinam firmare nitatur authoritate Francisci Salesii, atta– men quia alia debetur reverencia ac pia interpretatio authori ab Ecclesia inter sanctas relato ac simplici catholico, censeo doctrinam huiusmodi non evulgandam eo vel maxime cum tota vis probationis innitatur exemplo pueri, qui matris ulnis gestatur, et signanter infantuli Iesu, debebat congrua assignari disparitas. Puer quippe matris ulnis exceptus sine ullo prorsus actu genitricis arbitrio circumduci– tur, ex quo cum ipsius voluntate conformitas subinferetur. Horno autem sine ullo actu Dei voluntati conformis haud redditur, quo utique debebat notari propter eos qui minus sapiunt. Et in puero Iesu, qui hunc actum conformitatis cum voluntate matris force habuit, debebat expresse indicari, ut doctrina multis errori– bus obnoxia dilucide omnino traderetur. [41n. 0 103] De eadem conformitate cum Dei voluntate servanda ait: Potendo succedere che per nostra debolezza incontriamo in qualche grande oppositione o ripu– gnanza della nostra mala inclinatione, contro la quale non ci troviamoforze bastanti per ribatterla o annientarla, in tal caso dobbiamo usare arte sopra arte, cioe accettare et abbracciare questa nostrafiacchezza, turbolenza e miseria come e volonta di Dio. [f 16v] Multipliciter a veritate deviare videtur. Haec doctrina nam aequalem tranquillitatem ponit in donis Dei ac defectibus nostris, et quidem moralibus, quod utique admittendum non est, cum semper de nostra perfeccione ac salute sollicitari debeamus, nec debemus propriam debilitatem ac miseriam acceptare et amplecti iuxta Dei voluntatem, nisi ad agonem et meritum, quod addi omnino debeat. In eo vero quod asserit che non ci troviamo forze bastanti, sane nemo non viderit hoc citra Iansenii labem non posse proferri. [42 n. º 105] Asserit: essendo proprieta di Dio soffeire e perdonare, per lo contrario proprieta naturale delle creature non so.fferire, nulla perdonare. Si haec vicia sunt quae virtutibus opponuntur, puta impatientia et amaru– lencia, quis ea dicat esse proprietates naturales naturae rationabilis? [43 n. 0 106] Parificar cum creatione mundi redemptionem, et asserit Redem– ptorem ha voluto cominciare la fabrica della redenzione sulproprio annientamento; et infra subiungit: lo stesso parimente nellafabrica della vita spirituale ricerca la me-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz