BCCCAP00000000000000000000847

INFLUXUS PHILOSOPHIAE MODERNAE IN SCRIPTORES CAPUCCINOS 147 a Valeriana agnoscunt. Wolff explicat quomodo Leibniz usus est phi– losophia Valeriani et Cartesii : « Utriusque vestigia secutus est Lebnitius, qui rnulturn tribuit acurnini Valeriani Magni, terminis curn Cartesio assurnptis adiungens notiones Valeriani Magni » 12 • Et ipse agnoscit se opera Valeriani cognoscere. In epistula ad M. Ar– naud missa Leibniz explicat se plures auctores legisse, qui contra religionem scripserunt: « Tout ce que Celse autrefois, Vanini du temps de nos peres et du temps de nos aYeux et de nos bisai:eux, Ochin, Servet, Puccius, ont publié de dangereux, je l'ai lu... enfin j'ai lu avec curiosité, tous les auteurs chrétiens connus pour avoir écri avec plus de liberté que les autres, tels que Lulle..., de Dorninis, Paul Servite, Carnpanella, Janse– nius avec ses disciples, Honoré Fabry, Valerianus, Thomas Bonar• tes... » 13 • Etiam Casimirus a Toulouse (1633-1673) estante omnia philosophus independens et intime coniunctus cum philosophia mn.– derna14. Haec independentia autem apud ipsum fortiter asseritur etiam versus philosophiam scholasticam. Ipse physicam mechanismi atomistici methodo scholastica proponit, atque adinventis speculativis nominalismi et cartesianismi adiutus physicam a metaphysica separare conatur. P. Casimirum nominalismus ad mechanismum et cartesia– nismum praeparavit. Acceptat methodum « compositionis et resolu– tionis » communem inter coaevos, sed statim ei sensum cartesianum tribuit, quia ante omnia ponit principium Cartesii de idea clara et distincta. Ex Discours de la Méthode acceptat regulam de via analytica ad elementa simplicia perveniendi et ad ordinem instituendum ínter eas. Similiter ac Cartesius etiam P. Casimirus supponit totum ordinem intelligibilem compositum esse ex elementis simplicibus in unum de France, qui confirmaient ses propres découvertes (lettre de Des Noyers a Roberval, 30 octobre 1647; C. de Waard, op. cit., p.172), a la mercuriale de Mersenne (écrite sans doute sous l'influence de l'injurieux Roberval), il ne répondit que par la lettre élogieuse De Atheismo Aristotelis ad Mersennum. Seulement il n'a pas !u Descartes. Son seul souci est de savoir ce que l'on pense de sa philosophie a lui... » (LEN0DL!l, Mersenne, 221 n.1). 1 2 Psychologia enipirica, Veronae 1779, I, s.II , p.25. 1 3 MIGN!l, Démonstrations évangéliques IV, París 1843, 1138. Quia re vera P. Valerianus magis « libere » de religione non scripsit, saltero non ita ut possit poni simul cum De Dominis et cum Campanella, ideo Leibniz hic probabiliter prae oculis habet scripta Valeriani contra aristotelismum scholasticorum et contra doctrinam moralem auctorum Societatis J esu, per quam venit in contactum etiam cum Blasio Pascal. Cf. LEN0DL!l, Mersenne, 218, 432, 471; MARIO DA GusPINI, 11 contatto dell'uomo con Dio nell'atto conoscitivo, 246. 14 Opus philosophicum P. Casimiri inscribitur: Atomi peripateticae, sive tum veterum, twn recentiorwn atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta,... in sex tomos distributa, Biterris 1674. Cf. Lexicon capuccinum, 359 (bibliographia). De doctrina P. Casimiri scripsit TOMÁS DE LEzo, O.F.M.Cap., La filosofía del P. Casimiro de Toulouse, O.F.M.Cap. (1663-1673), Roma 1955 (cf. Coll.Franc. 25[1955] 259-278, 337-362).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz