BCCCAP00000000000000000000847

INFLUXUS PHILOSOPHIAE MODERNAE IN SCRIPTORES CAPUCCINOS 145 contra ipsum. Ad hoc evitandum, ille novam suam fundat philoso– phiam, quae imprimis iustam aestimationem tribuere debeat homini et naturae". Et sua intima et diuturna collaboratio cum M. Mersenne, O.Minim. (1588-1648), ad hunc finem tendit 7 • Ideo eius philosophia suam propriam logicam habet et dominatur problemate quod est horno ipse, praesertim in sua vita intellectuali et affectiva. Valerianus qui– dem animadvertit bonaventurismum esse doctrinam systematice pro– fundius et perfectius meditatam, et ideo eius fini magis convenien– tem. Tamen ipse vult esse independens. De cetero omnino persuasus est de novitate et originalitate suae philosophiae; ideo libenter eam appellat: « mea philosophia ». Per suam amicitiam cum Mersenne ille certe bene novit conámina et intentiones Cartesii, et ideo, sicut Cartesius, non vult philosophiam peripateticam corrigere, sed totus intentus est ut ope quidem elementorum validorum in ea, novum aperiat itinerarium. De bonaventurismo (quia non vult esse « bonaven– turianus ») sumit partem a bonaventuristis coaevis neglectam, nempe doctrinam de exemplarismo et de illuminatione (cognitio in rationibus aeternis), eam suo modo non absque ingeniositate profundius ela– borat atque ab aristotelismo, in quem S. Bonaventura eam inseruit, absolute liberat, ut magis pura augustiniana appareat. Haec nova philosophia in duabus ideis ut fundamentis nititur: in ratione entis perfecti - et subsistenti ac viva similitudine praefatae rationis. Ergo primum novae philosophiae obiectum est ens perfectum, quod consideratur ut ens et ut capacitatem cognoscitivam hominis illuminans, in cuius luce ulterius alia entia imperfecta cognoscuntur. Ideo de mundo duplex datur cognitio; potest enim considerari in se, ut scientia naturalis eum considerat, - vel cognoscitur in idea aeter– na, secundum quam factus est. Ista secunda consideratio mundi est propria philosophiae. De Deo, de homine et de mundo, Valerianus disserit methodo moderna, in forma lectionis vel meditationis philo– sophicae, subtilitates et subdivisiones scholasticas evitando. Eius « methodus compositiva », ut ipse eam appellat, modo cartesiano ab evidentibus ad occultiora descendit 8 • Ergo ista positio doctrinalis ex 6 « Mais, aussi bien, il [Mersenne] voit se lever une phalange de savants authentiques, qui sont par surcro'it de bons chrétiens, bien résolus eux aussi a renouveler la science, capables de la conduire par des voies súres vers la vérité. De memc qu'en théologie la Réforme pro– testante avait provoqué une Contre-Réforme catholique, c'est une Contre-Réforme de la saine philosophie que Mersenne croit discerner, par opposition a la fausse réforme des Natura– listes, dans le mouvement suscité par ses amis Gassendi, Descartes, Pascal, Valeriano Magni » (LENOBLE, Mersenne ou la naissance du mécanisme, 341). De humanismo Valeriani cf. Opus philosophicwn, tract. III, c.5, p.7. 7 De amicitia et collaboratione doctrinali inter Mersenne et Cartesium cf. LENOBLE, Mersenne ou la naissance du mécanisme, Paris 1942. s « Adhibeo methodum compositivam, exorsus mea ratiocinia e per se notis, et inde progredior ad occulta, occultiora, et occultissima » (Opus philosophicum, III, I, 7).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz