BCCCAP00000000000000000000847

144 HADRIANUS BORAK « J'ai trouvé, Lulle et le Digestum sapientiae du P. Yves, capucin, m'a fort plu, parce qu'il a trouvé moyen d'appliquer les généralités de Lulle a des particularités utiles » 4 • Cum philosophia aristotelica Ivo reicit etiam methodum scholasti– cam, utpote apologeticae fini opositam. Sed potius amplectitur metho– dum inductivam Francisci Bacon, quae ipsi magis persuasiva videtur. Tamen natura speculationis eius est platonica. Magister suus sub pluribus aspectibus est Marsilius Ficino. Mundus propriam causam habet, ad unicum finem tendit et intrinsece connectitur una cohae– renti structura, quae est expressio unius determinatae conceptionis Dei, quaeque in decursu historiae ad actum perducitur et manifestatur. Humanistarum platonismus, et imprimís doctrina eorum de Deo et de amore, apta videntur ut per ea finem principalem suae speculationis consequatur, ut nempe atheis et deistis ostendat exsistentiam Dei non esse quaestionem quae solum intellectum respiciat, sed quod totam personam comprehendat. Sub influxu Blasii Pascal Ivo insti– tuit analysim vitae humanae, et in hac analysi non communi peritia illas vitae expressiones necnon manifestationes illustrat, quae prae– sentiam Dei in vita clarius et magis persuasibiliter patefaciunt. Profundius meditatum est conamen V a 1e r i a n i M a g ni a Mi 1ano (1586-1661). Duces eius non sunt Cartesius et Franciscus Bacon, tamen ipsi ei itinerarium speculationis indicant. Meditatio de aristotelismo manifestam ei fecit debilitatem et impotentiam scho– lasticae relate ad problemata posita ab homine cuius primatum et praestantiam humistae fortiter affirmaverunt; Franciscus Bacon et Cartesius praeterea Valerianum docent cognitionem esse imprimís problema aliquod hominem respiciens: ideo tota speculatio suum exordium et suam orientationem in homine quaerit. Haec anxietas Valeriani coniuncta est cum eius firma persuasione de incapacitate aristotelismi ut fiat elementum utile in speculatione postquam chris– tianismus nova aperuerat problemata. Insuper, Valerianus est certus aristotelismum non esse capacem progrediendi, praesertim non in illa via, quam nova speculatio aggreditur 5 • Propter has rationes P. Valerianus acute animadvertit pericu– lum quod nova philosophia oriatur extra christianismum, immo et 4 G.W. LEIBNIZ, Opera omnia V, ed. Dutens, Geneve 1768, p.16, Lettre IV. 5 Ideo scribit: « Nihil periculosum magis meae philosophiae philosopho peripatetico » (Opus philosophicum Valeriani Magni, Lithomisslii 1660, tract. VIII, intr. n.1). De antiaristotelis– mo novae philosophiae cf. R. LENOBLE, Mersenne ou la naissance du mécanisme, Paris 1943, 2ss; GERMAN ABGOTTSPON, O.F.M.Cap., P. Valerianus Magni. Sein Leben im allgemeinen, seine apos– tolische Tiitigkeit in Bohmen im besonderen, Olten 1939; MELCHIOR A P0BLADURA, O.F.M.Cap., Historia genera/is Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum Il/1, Romae 1948, 376-381; MARIO DA GusPINI, O.F.M.Cap., 11 contatto dell'uomo con Dio nell'atto conoscitivo secando Valeriana Magni O.F.M.Cap. (1586-1661), in Coll.Franc. 28(1958) 241-271, 374-396.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz