BCCCAP00000000000000000000847

INFLUXUS PHILOSOPHIAE MODERNAE IN SCRIPTORES CAPUCCINOS 143 Francisci Patrizi e Bernardini Telesio 2 • Hi auctores speculationem versus hominem et versus naturam dirigunt. Et per eos S. Lauren– tius modo magis originali et profundius quam alii nostri auctores coaevi studet valoribus hominem et naturam definientibus. Ipse etiam, et quidem primus ex capuccinis, tractatum de proprietatibus naturae componit, aristotelica principia naturae critice examinat et defectus aristotelicae notionis vitae ostendit. Ideo secundum spiritum specu– latio laurentiana est scholastica, tamen notabiliter aperta ad proble– mata quae extra scholam communiter agitabantur ut elementa for– mantia hominem novi aevi nascentis. Paulum postea adveniens Mar e u s A n ton i u s G a 1i z i o a Carpen e do 1o (1599-1665) est magis purus scholasticus quam Laurentius Brundusinus. Ipse perfecte cognoscit doctrinam Zabarellae et Francisci Piccolomini, sicut et no– vas vias apertas a Galilaeo; cum tamen sit sat efficaciter implicatus in controversias pro et contra quaestiones ab auctoribus Societatis J esu apertas, ipse re vera non ostendit curam et studium adaequate aestimandi momentum problematum quae Franciscus Bacon et Gali– laeus suscitaverunt. Coaevus Marci Antonii Galizio est I v o D e 1ar u e P a r i s i en - si s (1590-1678) 3 • Ivo philosophiam aristotelicam absolute reicit, et ideo etiam magnam partem speculationis scholasticae. Non concordat cum humanistis, quia similiter ac sui coaevi quaerit unitatem et or– dinem systematicum in speculatione. Forsan sub influxu Discours de la Méthode Cartesii et certe ductus ideis Francisci Bacon ipse co– natur dare unitatem scientiae ope principiorum evidentium, quae a Raimundo Lull mutuavit, quin philosophiam Raimundi amplecte– retur. Propter hoc Leibniz aestimat methodum Ivonis: 2 De habitudine S. Laurentii Brundusini erga humanismum et renascentiam cf. Sr1- VESTRO DA VALSANZIBIO, 0.F.M.Cap., La posizione dottrinale di S. Lorenzo da Brindisi in filoso– fia, in L'Jtalia Francescana 24(1949) 82-87, 206-218, 233-251; Idem, Aristotele e !'aristotelismo nel giudizio di S. Lorenzo da Brindisi, in Sophia 22(1954) 82-103; H. BORAK, 0.F.M.Cap., In– troductio in philosophiam S. Laurentii Brundusini, in Anton. 35(1960) 215-292; SILVESTR0 DA VALSANZIBIO, Una nuova opera di San Lorenzo da Brindisi: il commento sulla 'Sacra filosofia della natura' di Mase, in Coll.Franc. 33(1963) 159-209, 353-391. 8 Bibliographiam de Ivone Parisiensi vide in CHAI!LES CHESNEAU, O.F.M.Cap., Le P. Yves de París et son temps (1590-1678), Paris 1946 (2 vol.); Lexicon capuccinum, col. 894. - Insu– per cf. CHARLES CHESNEAU, Séneque et le sto,cisme dans l'ruuvre du P. Yves de Paris, O.F.M. Cap., in Coll.Franc. 21(1951) 45-88; Idem, Le désir naturel du surnaturel. Sébastíen de Sen/is, Yves de París, Léandre de Dijon, in Étud.Franc. n.s. 1(1950) 211-224; Idem, Textes prépasca– liens (Yves de Paris), in Bull.Soc. d'Etudes du XVII' siecle n.25(1954) 735-747; Idem, Le sens du péché dans l'a,uvre d'Yves de Paris, in Rev.Asc.Myst. 30(1954) 140-157; Idem, Deux nou– veaux textes d'Yves de París (1635-1636), in Étud.Franc. n.s. 7(1956) 59-62; Idem, Nature/ et surnaturel dans l'ruuvre d'Yves de Paris antérieure a la querelle janséniste (1632-1638), in Mél.Sc.Rel. 13(1956) 63-80, 179-188; Idem, Documents nouveaux sur le P. Yves de París, O.F.M.Cap., in Étud.Franc. n.s. 13(1963) 60-75.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz