BCCCAP00000000000000000000847

INFLUXUS PHILOSOPHIAE MODERNAE IN SCRIPTORES CAPUCCINOS 169 lastica vim et aestimationem perdit sub influxu speculationis, quae momentum et auctoritatem ei tollit magis despectione quam profunda praestantia speculativa. Sub influxu speculationis modernae formatus est apud auctores capuccinos spiritus libertatis, quo ducuntur dum ínter « scholas » scholasticas libere moventur. Tamen vi eiusdem libertatis etiam modernorum ideas critice diiudicant, partim reiciunt, partim modi– ficant, tune quoque quando problematicam iam omnino « novam » examinant. Iste spiritus libertatis, cuius originem, uti vidimus, Fran– ciscus a Villalpando Cartesio tribuit, bene manifestus est etiam apud auctores conservativos, qui sane non sunt pauci, et quorum studio et influxui ex parte adscribendum est, quod fautores conaminum scholasticam « illuminatam » instituendi debilitatem propriae positio– nis doctrinalis mox agnoverint.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz