BCCCAP00000000000000000000847

168 HADRIANUS BORAK Conclusio Ex praemissa analysi historico-doctrinali cum certitudine con– cluditur habitudinem aliquorum auctorum Ordinis capuccini, propter admirandum progressum scientiae physicae, propter rationes histori– cas necnon ceteras a vita Ordinis et fine eius dependentes, philoso– phiae modernae valde benevolam fuisse. Immo aliqui scriptores tanta fiducia ei operam dabant - absolute persuasi eam non in sola physica veras condiciones progressus possidere - quali speculatio moderna, in campo pure philosophico debilis, incerta, iam omnino dominio sub– iecti comprehensa, digna non erat. Praesertim in fine saec. XVII et in toto saec. XVIII apud auctores capuccinos, et quidem etiam apud illos, qui scholasticae traditionali fideles esse cupiunt, progressive et firmiter praevalet persuasio de valore studii naturae, et magis diffunditur illa opinio - a Newton proposita - quod ad cognoscendam naturam in natura ipsa perma– neatur oportet. Inde speculatio saec. XVIII est potius empirica et positiva; ex hoc provenit quod parvam ostendat aestimationem vel sensum pro systematica philosophiae pertractatione. Ac praeterea naturae, et philosophiae in genere, studetur cum debili respectu ad theologiam, immo iste respectus fit potius externus et saepe difficile definibilis. Talis positio doctrinalis, ratione systematica considerata, certe est prorsus antibonaventuriana. Et hoc fuit una ex rationibus quod in saec. XVIII reperiantur conatus scotismum componendi cum adinventis philosophiae modernae, dum e contra in saec. XVII, quod totum studio de aedificando systemate regitur, habetur maior aesti– matio bonaventurismi. Aliqui auctores capuccini saec. XVIII post brevem oppositionem et incertitudinem ideas novae physicae acceptant, et mathematicae geometriaeque momentum percipiunt, sed eas in philosophiam inse– runt. Illi etenim non animadvertunt quod separatio metaphysicae a physica reiectione physicae aristotelicae ad actum perducta, exigat et necessario includat separationem physicae a philosophia. E contra hi auctores etiam physicam modernam tractant ac si esset pars eorum philosophiae (plus vel minus scholasticae). Insuper sub influxu spiri– tus speculationis modernae apud aliquos lente quidem sed manifeste crescit tendentia devitandi studium intensae metaphysicae specula– tionis, et ideo isti auctores, quamvis sub influxu Christiani Wolff metaphysicae iam locum tractatus índependentis et completi tribuant, nihilominus metaphysicam scholasticam reiciunt. In genere meta– physica scholastica imperfecte cognoscitur et parum aestimatur; eius defectus omnes inculcant, sed vía ad restaurationem eius solum a paucis et valde indeterminate percipitur. Et ideo metaphysica scho-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz