BCCCAP00000000000000000000847

166 HADRIANUS BORAK Cum princeps sit tantum administrator regni et populi, et non do– minus, ideo quando ipse legibus non obedit ac opprimendo subditos bono communi nocet, subditi possunt ei non obedire et deponere ip– sum86. Tyrannus illegitimus, hoc est qui iurisdictionem usurpaverat, a quocumque privato legitime vita privari potest 87 , dummodo violenta usurpatio potestatis certa sit, ac exsecutio non sit contra voluntatem populi 88 . Si autem princeps dominium legitime possidens per admi– nistrationem iniustam tyrannus fiat, nullus privatus potest vitam eius attentare quamdiu iustum titulum principatus detinet. Contra doctrinas materialismi et deismi a Voltaire, Helvetius et D'Holbach diffusas scribit B o ni fa t i u s B e r n ar di a L u r i (1737-1814) librum I mali che distruggono la felicita di uno stato, Verona 1799 89 • Bonifatius scribit stilo illuministico, nempe facili et ratione potius divulgativa. Examinat influxum antireligiosum deista– rum in nobiles et principes; determinat elementa et valores, quae principes et subditos respiciunt, et a quibus potissimum felicitas status dependet. Auctor ipse habet conceptum absolutisticum status. Princeps est fons felicitatis populi. Attamen robur, securitas et glo– ria status sunt in manibus singulorum subditorum. Subditi autem hoc statui praestant quando sunt bene educati; male educati statum his privant. Insuper pro vera felicitate status necessaria est cultura. Ideo P. Bonifatius - sub influxu illuminismi - fortiter scribit contra ignorantiam populi. Contra deistas autem ostendit religionem esse fundamentum regni. Liber P. Bonifatii est scriptus contra Rousseau, attamen ipse quoque dignitatem hominis exaltat adversus impotentiam status; et certe sub influxu idearum novarum sui temporis inculcat momentum scholarum, instructionis etiam mulierum et scientiae. Alter liber P. Bonifatii Bernardi inscribitur Il fanatismo ..., Vene– zia 1782. Opus habet duas partes. In prima exponit principia philo– sophica antichristianismi et moralia Rousseau, C. de Montesquieu, J. de La Mettrie, C.A. Helvetius et Voltaire, et applicationem eorum practicam contra religionem. In altera parte stilo facili describit for– mas exaggeratas in appetenda gloria, felicitate, in exprimendo amore et in affirmanda libertate. De educatione et instructione principis scribit T h o m a s A g o– s tina n ge 1i a Ter ni (1739-1807) tractatum I mezzi piit atti per accendere la passione del bene nell'animo de' giovani nobili che un 86 Il tiranno, 651ss. s1 !bid., 667. ss !bid., 672. Sfl Altera editio huius operis prodiit in Imola 1843, 235 pp.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz