BCCCAP00000000000000000000847

INFLUXUS PHILOSOPHIAE MODERNAE IN SCRIPTORES CAPUCCINOS 165 G III, 162; S III, 169 - G III, 167; S III, 170-171 - G III, 168; S III, 205 - G II, 4; S III, 220-221 - G II, 88; S III, 216 - G II, 95; S III, 216 7 G II, 96; S III, 217 - G II, 96; S III, 219 - G II, ÍOO; S III, 220 - G II, 100; S III, 248-252 - G II, 121-122; S III, 252 - G II, 124. Pluries autem textum Antonii Genovesi contrahit ac praeterea ea quae Genovesi in scholiis habet, P. Franciscus in notas sub textu reponit. 3. - Reactio contra ideas politico-sociales In fine saec. XVIII tota vita Ordinis, propter condiciones polí– ticas et sociales mutatas, nova et difficilia problemata aggredi debet; suppressio Ordinis in aliquibus regionibus ad actum perducta vitam religiosam et scientificam eius profunde enervat. Ex altera parte cri– ticismus et idealismus transcendentalis initium faciunt novi aevi in speculatione. Omnes istae condiciones et causae simul novum iam pro– blema constituunt, quod in hac inquisitione praetermittimus. Oppor– tunum tamen nobis videtur aliquorum auctorum doctrinam explanare, qui directe problemata política et ethico-socialia a philosophia mo– derna proposita examinant. Horum etenim auctorum scripta manifes– te ostendunt, quomodo ideae philosophicae in praxi vitae politicae et socialis sentiebantur et quam largus fuit influxus earum. Sed id quod directe ad nostram inquisitionem attinet, illa demonstrant quanta facta est iam distantia ínter principia religioso-scholastica et itinerarium vitae modernae. Primum magnum opus indolis politicae edidit F r a neis e u s Rombo a Ses tri Pon ente (1619-1692), opus quod inscribitur Il Tiranno considerato privo delle qualita necessarie all'eccellenza del Principato, Genova 1690. Hoc systematicum studium amplissimae molis (776 paginarum) dividitur in 40 « considerationes ». Methodus P. Francisci est analytica, inductiva et chronistica, diffuse enarrat plurima exempla ex historia sacra et profana, ac deinde deducit prin– cipia ethica et moralia regimis 85 • Opus directum est contra theorias de ratione status et contra machiavellismum. Idea fundamentalis libri est quod non solum subditi, sed príncipes quoque legi obedire debeant. Princeps observando legem ad hoc tendat ut a subditis ame– tur et revereatur. Tyrannus autem anteponit utile honesto; ideo de lege non curat et commodum suum particulare quaerit; quia potesta– tem perdere timet, tyrannus methodo crudeli in luxuria, superbia et luxu ubique sacrum cum profano confundit. 85 De origine sui libri dicit: « L'idea 0 mia, l'ordine e mio, lo stile e mio; ma nulla v'ho finto o favoleggiato del mio... » (Il tiranno, Al lettore). Methodus eius moderna est, in qua simul ponit utile et iucundum: « All'utile di chi legge, che dev'essere il primo nell'intentione di chi scrive ho congiunto il di!etto di varia eruditione, e di diversita di racconti » (ibid.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz