BCCCAP00000000000000000000847

INFLUXUS PHILOSOPHIAE MODERNAE IN SCRIPTORES CAPUCCINOS 163 P. Franciscus insuper defendit univocationem entis (sicut P. Lam– bertus a Zaragoza), et acceptat notionem wolffianam substantiae et accidentis. Secundum illum accidentia sunt tantum modificationes rerum a rebus non distinctae. Inde de distinctione scholastica acci– dentis in absolutum (albedo) et modale (rotunditas) scribit: « Apud nos haec distinctio non subsistit, qui omne accidens simpli– citer absolutum mordicus denegamus, nec alia accidentia, tum rerum corporearum, tum etiam spiritualium admittimus, nisi meras earum– dem affectiones seu modificationes a rebus ipsis taliter se habentibus indistinctas » 76 • Contra methodum scholasticam metaphysicam a physica separat, et in physicam introducit modernorum (Kepler, Newton) doctrinam de experimento et geometriam. Inter omnes modernos maxime aestimat Newton: « Apud Anglos ínter alios (ingenio quidem famosos, sed ingenii soli– ditate ac rectitudine destitutos) eminet Newton, qui certe aliqualem sermonem promeretur. Nemo post hominum memoriam aut mente plus valuit, aut iudicio fuit aequiori, aut meditatione et studio exerci– tatior. Non vagis hypothesibus, aut conjecturis, ut Carthesius, capie– batur, sed certis experlmentis atque ex eis deductis ratiociniis. Nulla igitur philosophia naturae aptior; unde facturo est, ut ad eam tam– quam certiorem et solidiorem celebriores Universitates et Academiae revocarentur. Et quemadmodum ab occultis qualitatibus ad hypotheses tam repente conversa fuerat philosophia per Carthesium, ita ab hypo– thesibus ad experimenta mathematicasque rationes per Newtonis doc– trinam transiit » 77 • Ideo P. Franciscus mutationes in natura sensu cartesiano-mechanistico explicat solo motu locali atque acceptat leges newtonianas de motu 7 ¡¡, Etiam extensionis natura solum principiis geometriae intelligitur. Prorsus reicienda est doctrina scholastica de relatione ínter ani– mam et corpus et evitandae sunt expressiones : anima est forma cor– poreitatis, anima dat esse corpori, anima unam efficit cum corpore substantiam, anima est corporis actus primus - « hoc aevo tribuen– dum est! ». Eius theologia naturalis est essentialiter scholastica. Se– cundum usum sui temporis particularem attentionem dedicat deísmo. Sed melius quam alii coaevi momentum ethicae, ut partis maxime ex– cellentis philosophiae, intuitus est, et principia eius maiora breviter exposuit7 9 • Magnam partem huius doctrinae tam variae derivationis P. Fran- 71l Philosophia III, 70 nota l. 11 Philosophia I, 23. 78 Philosophia II, 96. w « Ethicam vobis tradere, quoad prima scilicet elementa, curavi, cujus ne quidem mentio in pristinis scholis fiebat » (Philosophia III, 442).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz