BCCCAP00000000000000000000847

162 HADRIANUS BORAK « Inter Gallos floruit Renatus Descartes, qui litteris novam viam ape– riens, insignem gloriam est consecutus. Hodie pene despectus et obso– letus jacet, his armis devictus, quorum usum ipse docuerat, et quibus Peripatismum fugaverat » 71 • In hac igitur orientatione P. Soto, tamquam alter Rogerus Bacon, aggreditur restaurationem et reformam studii philosophiae illumi– natus indicationibus Francisci Bacon. Doctrinam et methodum scholasticorum despicit: « Ante ann. itaque 1453, unus erat per totum Occidentem philosophiae vultus, nil enim privatae, nil publicae scholae praeter unam Aristotelis doctrinam (pravis versionibus ac Commentariis foedatam) crepa– bant... » 72 • Scholasticam de cetero potius superficialiter cognoscit 73 • Possidet tamen bonam culturam philosophicam indolis illuministicae, et firma ducitur voluntate se velle illuminismi postulata ad effectum perdu– cere. In fundamentum suae speculationis ponit « methodum geo– metricam » wolffianam: « singula singulis adiungam, ita ut unum ex alio pendeat, omniaque ex certissimis principiis deducantur » 74 • Sed principia« philosophiae geometricae » a Wolff proposita partim solum approbat 75 • Causas erroris, praesertim physiologicas, secundum Ma– lebranche explicat. In quaestionibus naturam scientiae respicientibus, in analysi actus cognitionis, originis et divisionis idearum sequitur Locke; ideo reicit doctrinam cartesianam de ideis innatis. Breviter comprehendit principia lockeana de probabilitate historica. 71 Philosophia I. 22-23. In philosophia P. Francisci Soto habemus iam absolutum prae– dominium Locke et Newton, dum Cartesium despicit, quia nimis dogmaticus et rationalisticus; « longissime ab eo quod Cartesianismo addictus sim, absum » (Philosophia I, 369). 12 Philosophia I, 21. 7 3 De disputatíonibus scholasticis scribit: « Si voces ac vocabula ideis vacua non adhiberentur ac termini explicarentur, disputationum et controversiarum n1ajor pars evane– sceret et in fumum abiret, et minar, quae remaneret obscuritate et confusione vitata, profi– cua detegendae veritati foret » (Philosophia I, 247). Ideo logica « scholastíca » solum in spe futurae oblivíonis addiscitur (ibid., 255). De categoriis Aristotelicis affirmat: « Quae omnia [obiecta idearum] ad decem cathegorias Aristoteles contulit, quae nullum alium habent sen– sum, quam sophistice disserendi, et quod assuefiant adolescentes ad inania vocabula pro sincera scientia acceptand,1 » (Philosophia I, 156; cf. 245). Pater Franciscus semper fortiter aggreditur scotismum. Unde scribit: « Celebrem (ut vulgari vocabulo utamur) quaestionem scotístae sua formali distinctione effccere, eam ínter gradus metaphysicos adstruendum vo– ciferantes, pro eo aeque pugnantes ac pro aris et focis » (Philosophia I, 287). Ac deinde adiungit: « Quomodo haec distinctio formalis non includat aut auferat distinctionem stricte realem, soli scotistae, singulari Dei privilegio, intelligere poterunt... » (Philosophia I, 288 nota 2). 74 Philosophia I, p. XVII. 75 P. Franciscus methodum « geometricam » Christiani Wolff solum hic inde applicat: « ••• pcdetentim procedam, non lamen semper, nec quidem communíter geometrico pecte ac more, ut facere conatus est alias inter Christianus Wolfius insignis quidem ac a!iunde com– mendandus, in hoc tamen peritiorum judicio non imitandus, eo praecipue quod methodo illi scrupulose ac serviliter addictus, minutarum ac inutilium rerum demonstrationes fuse con– glutinavit... » (Philosophia I, p.XVII; vide etiam 450ss).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz