BCCCAP00000000000000000000847

INFLUXUS PHILOSOPHIAE MODERNAE IN SCRIPTORES CAPUCCINOS 161 agnosticismum. Primum argumentum, quo Dei exsistentiam probat, est illud Cartesii ex idea innata entis perfectissimi 65 • Ipse est unicus ex nostris auctoribus saec. XVIII qui defendit occasionalismum Cartesii et Malebranche 66 • De natura corporum profitetur doctrinam mechanis– mi atomistarum" 7 ; et consequenter formam substantialem a scholas– ticis propugnatam declarat superfluam. Ceteroquin tota Lamberti physica dominatur ideis atomismi Petri Gassendi (1592-1655), cuius doctrinam cognoscit ex operibus Joannis Saguens, O.Minim. (t 1718). Tamen nullum ex his differentibus elementis principia ei praebet, ut omnia systematice fundare possit. Etiam Franciscus Soto a Villalpando (1740-1797) suam speculationem aggreditur cum assertione absolutae libertatis defendendi in philosophia doctrinas quae ei magis verae videntur 68 • « Nulli systemati cum veritatis praejudicio serviam: nullius in verba jurabo, libertatem philosophandi amans, aliisque commendans... » 69 • Ideo a priori nullum systema philosophicum acceptat. Adhaesio eius philosophiae modernae est aperta et plena: « ... praestantissimos duces, insigniores praesentis praecipue, ac prae– cedentis saeculi, qui antiquioribus absque ulla mora et dubitationis vestigio praeferendi sunt... philosophos sequemur » 70 • Cartesius, sicut et in alias auctores saec. XVIII, exercet in P. Francis– cum influxum praesertim per Wolff et Locke, qui duo sunt duces spe– culationis eius. Immo Cartesium parum aestimat, quia est rationalista et nimis dogmaticus : "" Institutio II, 69. 66 Institutio II, 127. G7 « Forma corporis est certa illius dispositio, congeriesque singularum partium, acci– dentium et qualitatum, ex figura, mole, situ, motuque proveniens » (lnstitutio III, 32). 68 Principale opus P. Francisci est Philosophia ad usum scholae FF. Min. Capuccinorwn, t.I: Dialectica, Logica, Matriti 1777; t.II: Philosophia natura/is, Matriti 1778; t.III: Meta– physica, Matriti 1778. Edidit praeterca Mathematicarum disciplinarum elementa in usum phy– sicae candidatorum, Matriti 1778. Investigationes in philosophiam P. Francisci adhuc omnino desunt. De serte et historia libri P. Francisci videri possunt M. SERRANO Y SANZ, El Consejo de Castilla y la censura de libros en el siglo XVIII, in Rev.Arch.Bibl.Mus. 14(1906) 387-402; Franciscalia, Barcelona 1928; ANDRÉS DE PALAZUELO, 0.F.M.Cap., Vitalidad seráfica l, Madrid 1931, 224-228; M. MENÉNDEZ PELAY0, La ciencia española III, 222ss; BUENAVENTURA DE CARROCERA, O.F.M.Cap., Un capítulo de la historia de la filosofía en España, in Estud.Franc. 49(1948) 56-78, 379-389; Lexicon capuccinum, 641-642. "º Philosophia I, XVII. Sed certe bene notandum est meritum quod P. Franciscus Cartesio adscribit: « Carthesius a nonnullis plagii accusatur, eo quod aliorum cogitata, non indicatis fontibus, tanquam sua, legentibus obtrudat. Multa falsa inculcat, et magni momenti errores includit, nec semper firmo solo aedificat. Sed ingenii magnitudine, qua viam di– scendi ínter primos magna constantia aperuit, magni habendus, et absque ea nec artem criticam, nec adeo liberam Philosophiam haberemus » (Philosophia I, 29). 10 Philosophia I, p.XV.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz