BCCCAP00000000000000000000847

160 HADRIANUS BORAK approbat et defendit 62 ; et plura alia problemata ad geologiam perti– nentia singillatim explanat. Ipse denique ex physica omnino amovet problemata metaphysica a scholasticis in eam inserta, atque eam totam in inductione fundat. Ideo re vera magna pars eius physicae « generalis » et tota physica « specialis » nullum nexum cum philoso– phia habent. Philosophiae adiungit (pars secunda et practica logicae) proble– mata quaedam omnino nova et a solis recentioribus invecta, v.g. de probabilitate, de dubitatione, de methodo, de causis erroris, de obser– vatione et de meditatione philosophica. Totum Mauritii systema un– dequaque regitur methodo inductiva et analytica newtoniana; meta– physica eius est debilis; et ideo potest poni quaestio, utrum haec philosophia, in qua quaelibet cura de interna cohaesione systematica deest, possit dici scholastica. Nihilominus absolute admittamus opor– tet Mauritium non esse defensorem et propagatorem illuminismi, et neque negatorem scholasticae. Ipse .etenim saltem lineas generales scholasticae salvare conatur contra illos, - et non sunt pauci etiam inter viros ecclesiasticos - qui scholasticam simpliciter despiciunt. Inter tales « saecularizantes » duo philosophi hispanici, La m - b e r t u s L 1a r t e y P a r d o a Z a r a g o z a et Franciscus Soto a Villalpando, particularem attentionem merentur. Etiam P. Lam– bertus (1711-1785) inter illos adnumerandus est, qui novam philoso– phiam et novam physicam aristotelicae substituere conantur. In hoc studio sequitur Gassendi et Maignan. lnstitutio philosophica eius est valde schematica, et sine ulla vera analysi problematum, nisi excipias aliqua, quae auctor diffusius explicat non ratione proprii systematis et cohaerentiae doctrinalis, sed quia a coaevis maiore attentione examinantur 63 • Philosophiam propriam S. Bonaventurae, S. Thomae et Duns Scoti non cognoscere videtur; scholasticam parum aestimat, immo elementa scholastica habet pauca et potius per nominalismum et suarezianismum, sicut Casimirus a Toulouse, cum ipsa coniungitur. Lambertus omnino cartesianum conceptum philosophiae possi– det: principium ideae clarae et distinctae totam eius speculationem regit. Ontologia Lamberti est nominalistica; doctrina de cognitione est cartesiana. Admittit doctrinam cartesianam de origine idearum et de criterio veri 64 • De natura materiae et spiritus aperte profitetur cz Praelectiones IV, 71; « sciente nec jaro contradicente Roma». Hs Opus P. Lamberti inscribitur Institutio philosophica brevi metlwdo exarata, et ad theologica studia acco1111nodata 1 t.I: Logica; Caesar-Augustae 1773; t.II : Metaphysica, Caesar– Augustae 1774; t.III: Physica, Cacsar-Augustae 1774. De vita et operibus P. Lamberti vide F. DE LATASSA, Biblioteca antigua y nueva de Escritores Aragoneses III, Zaragoza 1886, 419-422; lLDEFONSO DE CrÁURRIZ, 0.F.M.Cap., La Orden Capuchina en Aragón, Zaragoza 1945, 379-385. H< Defendit sententiam de univocatione entis; tamen de scotismo dicit: « hoc systema nequit subsistere, suamet subtilitate fracturo» (Institutio II, 33).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz