BCCCAP00000000000000000000847

142 HADRIANUS BORAK Et in hoc binario decurrit historia studii philosophiae in Ordine, cum ista tamen differentia, quod in saec. XVII habetur continua tendentia versus positiones puras in campo scholasticae, h.e. versus bonaventurismum vel aliquem eclecticismum scholasticum, e contra saec. XVIII affirmatum principium de libertate in speculatione iam aliquam novam significationem obtinet, magis antischolasticam, quia coniungitur cum defectu fidei in scholasticam et cum spe inveniendi progressum et scientiam extra scholasticam. Istae duae distinctae orientationes proprias habent causas culturales et religiosas, quae eas producunt et dirigunt, quae sunt: restauratio scholasticae in saec. XVII et motus doctrinalis ac culturalis illuminismi. Fuit igitur semper in Ordine satis viva conscientia libertatis et autonomiae in speculatione. Ista autem libertas includit etiam quem– dam individualismum et fortem fiduciam in propriam capacitatem speculativam necnon in naturam, per quam fiduciam vivitur in per– suasione nos posse ex se invigilare propriae cognitionis motus in via veritatis. Praesertim versus finem saec. XVII auctores semper fre– quentius insistunt se esse independentes. Et dum propriae indepen– dentiae adhaerent, differentium systematum partes simul ponunt, quin eas interne connectere possint. Aspectum deteriorem huius me– thodi in saec. XVII Franciscus a Villalpando ita describit : « Nam [in saec. XVII] id tantum agebatur, ut Lectores discipulique tempus adeo religiosis praecipue viris pretiosum, vanissimis insume– rent voculis inusitatis, futilibus quaestiunculis, simulque difficilimis, aut potius incomprehensibilibus, eo quod sensu careant, et plerumque nihil, quod comprehendi possit, contineant... » 1 • Alii denique vias proprias et omnino novas aggredi conantur, ínter quos eminent Valerianus Magni et Ivo Parisiensis. Insuper notandum est quod cartesianismus ipse auctores scholasticos fortiter divisit; quidam ei prompte opponuntur, aliis autem apparet ut systema chris– tianum, ut quidam originalis et vere progressivus spiritualismus a Deo contra incredulos missus. Et istae discordes aestimationes expli– cant multas partes habitudinis auctorum capuccinorum adversus phi– losophiam modernam. l. - Nova scholastica in saec. XVII Primus contactus philosophiae scholasticae in Ordine capuccino cum philosophia non scholastica habetur in speculatione S . L a u - re n t i i B r u n d u s i ni , qui suo modo originali per bonaventuris– mum venit in contactum cum platonismo renascentiae Marsilii Ficino, 1 FRANCISCUS A VILLALPANDO, O.F.M.Cap., Philosophia ad usum scholae FF. Minorwn S. Francisci Capuccin. Provinciae utriusque Castellae accommodata I, Matriti 1777, p.VII.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz