BCCCAP00000000000000000000847

INFLUXUS PHILOSOPHIAE MODERNAE IN SCRIPTORES CAPUCCINOS 159 « mira mundi huius fabrica ») et ex hominum consensu. Theologiae naturali adiungit bene propositam tractationem De Deo legislatore 5 5, in qua exponit et confutat ethicam hedonisticam et materialismum ethicum plurium auctorum, ut Bayle, Hobbes, Spinoza et Machia– velli56. Physica est pars philosophiae melius tractata, quia de cetero Mauritius persuasus est hanc partero philosophiae esse unicam, quae apta sit et eflicax ad errores coaevorum profligandos 57 • Divisio physi– cae in « physicam generalero » et « physicam particularem » est de– sumpta a Wolff. Ac deinde ante omnia fortiter asserit se contra me– thodum cartesianam, in qua a priori philosophatur et non ex effec– tibus in causas, omnino praeferre methodum newtonianam, in qua per experimenta accurate et saepe repetita certae leges naturae defi– niuntur, ex quibus deinde alia omnia, quae in natura occurrunt, phae– nomena deducuntur et explicantur, quin semper operosius inquiratur, quodnam sit proximum et immediatum principium illarum legum 58 • Sed maxime ei placent principia dynamismi Rogeri Boskovié; et ideo imprimis docet prima corporum principia esse simplicia ( « sub– stantias simplices »), inextensa, homogenea atque sibi similia 59 • Hyle– morphismum scholasticorum reicit. « Ens compositum dicitur, quod e partibus certa quadam ratione copulatis, coalescit » 60 • « Materiam nominamus omne extensum locale, quod ex elementis, iisque vi at– tractiva et repulsiva praeditis constat » 61 • Quod indicat Mauritium esse omnino extra aristotelismum. Omnibus corporibus inest vis activa - est doctrina Rogeri Boskovié - qua seipsa movent, quan– do quoad celeritatem et quoad directionem ab aliis determinantur. Ideo (ut docet Newton) in corporibus admittit actionem mutuam attractivam et repulsivam. Mauritius insuper recentiorum theorias de divisibilitate, cohaesione, elasticitate et corporum gravitate diffuse explicat et approbat. Systema copernicianum explicite et absolute 55 Praelectiones II (Theologia natura/is), 219ss. 56 « Baylius, Hobbesius, Spinoza, Machiavellus, et alia id genus impietatis monstra, et humani generis probra, quae Deum aut penitus extirpatu1n aut incurium et iinprovidum cupiunt, legem omnem a Deo latam ex hominum societate eradicare tentant, et idcirco nullan1 legem vel naturalem vel revclatmn existcre praetcndunt, sed honestum ex utilitate, inhoncstum ex inutilitatc, jus omnc ex potentia, obligationem ex in1beci1litate provenire effu– tiunt: erit itaque ultimum, at non minimum Theologiae nostrae Naturalis officium, praedicta humanae societatis pestilentissima monstra acuto rationis gladio penitus jugulare... » (Praelec– tiones II [Theologia natura/is], 219). 01 Praelectiones III, p.XII. 58 Praelectiones III, p.IV -V. r,9 Praelectiones III, 7, 20. oo Praelectiones III, 2. 61 Praelectiones III, 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz