BCCCAP00000000000000000000847

158 HADRIANUS BORAK Mauritius sane in pluribus scholasticus dicendus est; sed quia de vera natura thomismi vel bonaventurismi non curat, omnino movetur in problematica scholasticae posterioris, praesertim in suarezianismo, in quem aliquas theses scotisticas inserit. Methodus « nova » eius et pariter eius metaphysica fortiter, quamvis indirecte, dominantur ideis wolffianis, potissimum principio rationis sufficientis. In physica autem absolute acceptat sententias Rogeri Boskovié, S.J. (1711-1787). « Boscowichiani sequuntur Rogerium Josephum Boscowichium insi– gnem Mathematicum, qui Romae cum summo applausu Systema phy– sicum Newtoni ita explanavit, et emendatum, perfectumque in publi– cam lucem edidit, ut modernos philosophos magna ex parte in suam traxerit sententiam, quos inter eminent Hellius, Mako, Biwald, Hor– vath, Stattlerus etc. Horum opera et exempla et nos non quidem authoritatis gratia, sed solius rationis suasu sequemur... » 53 • Mauritius propriam facit doctrinam wolffianam de substantia et accidente (accidentia absoluta negat); in psychologia methodum empi– ricam et rationalem wolffianam applicat. Doctrina P. Mauritii de cognitionis genesi et processu est valde restricta, paupera et omnino, etiam secundum terminologiam, wolffiana. Mens (anima) efformat sensationem ( « ideas sensuales » ); illae producuntur ope « idearum ma– terialium » seu excitationum in cerebro ipsis correspondentium. Mau– ritius enim fortiter inculcat influxum mutuum inter animam et cor– pus. Secundum Wolff extollit momentum ideae clarae et distinctae pro volitione, et utitur divisione eius in voluntatem et noluntatem. Unionem inter animam et corpus explicat sententia a P. Stattler et a P. Horvath proposita de influxu physico mutuo inter corpus et ani– nam54. Etiam theologia naturalis est maxima ex parte wolffiana; exsis– tentiam Dei probat ope principii rationis sufficientis; sed praeterea acceptat argumenta (ipse ait « popularia ») antiquorum ex ordine (ex 53 Praelectiones I, p.IX . P. Mauritius adhaeret positioni, quae, ut ipse putat, communis est apud viros doctos: « Dum Systema abs incomparabili viro Newtono inventum et delineatum et a clarissimo Boschowichio, aliisque viris praeclarissimis elaboratum, perfectumque in omnibus ferme Academiis ac Scholis sit receptum, et Romae etiam coram purpuratis Patri– bus cum applausu propugnari solea!, illud quoad substantiam retinebo » (Praelectiones I, p.II ). 54 « Verum, quod attinet ad veram corporis in animan1 actionem, [recentiores] non aeque consentiunt, eo quod corporis actio in animam captu difficilior, quin etiam quibusdam absurda videatur: mutuum tamen influxum post Cl. P. Horwath etc. Cl. P. Stattlerus vir in omni disciplina nostro aevo longe celeberrimus non solum approbat, sed et rationibus solidis illustrat, et contendit elementa materiae, e quibus cerebrum est compositum, eadem vi repellente, qua illa, juxta recentiores fere omnes in se invicem agunt, etiam eodem modo in animam agere, istamque similiter non modo vi motrice libera, sed et vi repellente omnino tali, qualis est vis rcpellens materiae, cssc praeditam. Opinioni huius celeberrimi Viri sub– scribo, at, ut iam n1onui, in eo solum eidcm dissentior, quod simul existimet ideas sensuales in mente revera immediate ab elementis cerebri produci, dum mihi aliisque probabilius vi– deatur, mentem commoveri ac determinari tantum a viribus repellentibus elementorum cere– brum constituentium ad efficiendas ideas sensuales, quae materialibus in cerebro existentibus respondeant » (Praelectiones II [Psyclwlogia], 103-104).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz