BCCCAP00000000000000000000847

INFLUXUS PHILOSOPHIAE MODERNAE IN SCRIPTORES CAPUCCINOS 155 omnia philosophica systemata ad eversandum Pantheismum magis aptam et opportunam :... » 37 • Contra atheismum arguit potissimum wolffiano principio rationis suf– ficientis, quod vocat: « quel grande et universal principio cotanto celebre nelle Ontologie Leibniziane e Wolfiane » 38 • Leibniz et Wolff sunt auctores qui in metaphysica tandem ape- ruerunt viam versus verum progressum. « .•. ed e molto da maravigliarsi, che il nostro Santo [S. Prosper de Aquitania] tanti secoli innanzi abbia adombrate anche col suo verseg– giamento quelle grandi verita, per cui sono ormai divenute cotanto celebri e la Teodicea Leibniziana e la Ontología e Cosmología Wolfiana; e perle quali le Facolta Metafisiche hanno acquistata un'estensione ed una solidita ignorata per l'avanti; o che per lo meno non e venuta a notizia delle posteriori eta; od alcerto non ne fu fatto quell'uso si amplo e cotanto felice; siccome vediamo nelle Opere dei due mento– vati celebratissimi Autori. II primo e il Principio della Ragion suffi– ciente... » 39 • Unitatem quoque Dei probat « ex magno illo Wolphiano principio Rationis (nempe) sufficientis sic dicto Theol. Nat. part. I. §. 1106 » 40 • Praeter cognitionem directam operum Godefridi G. Leibniz et Chris– tiani Wolff, P. Viator venit in contactum cum philosophia wolffiana et lockeana ope librorum Antonii Genovesi, cuius Elementis metaphy– sicae saepius utitur 41 • Viator autem haec elementa tam heterogenea ideo facilius connectit, quia non habet prae oculis exigentias synthesis, sed potius finem apologeticum et polemicum; et ideo unit ea quae magis utilia fini et non systematice cohaerentia videntur. Contra ideas « spirituum fortium » ( « les esprits forts » ), prout materialistae sese cognominabantur, Ud a Ir i cu s Re i t h m a y r a G a b I i n g e n (1722-1800) in suo pulcherrimo libro I mago Dei im– mortalis - anima rationalis ad expressionem aeternae rationis facta, Vercelli 1772, demonstrat spiritualitatem et immortalitatem animae 12 • a1 VIATOR, Tentamina theologico-scholastica II, 65. 38 VIATOR, Lo spirito filosofico-teologico-ascetico, 49. 3D VIATOR, op. cit., 56. 10 VrATOR, Tentamina theologico-scholastica II, 29. 11 P. Viator Ele,nenta ,netaphysicae Antonii Genovesi optime cognoscit et pluries allega!; inter alia loca videri possunt Tentaminum scholasticoru,n synopsis I, 131, 132, 139; II, 10, 11, 15, 41, 42, 43. 12 Altera huius operis editio prodiit Calaris 1777. Hanc nos adhibemus. Udalricus bene animadvertit apud modernos omnes, etiam apud materialistas («libertinos») regnare princi– pium de libertate in speculatione. « Qui [materialistae] ve! in hoc uno, quod semper inter sese disconvenientes ac díssentientes sint, convenlunt, dum solemne seu privilegium, seu de– cretum, quod sentire, scribere et dicere libet, hoc totum licet, rigide observan!, atque tot

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz