BCCCAP00000000000000000000847

154 HADRIANUS BORAK ex maioribus theologis saeculi XVIII3 4 • Opera Viatoris, in quibus pro– blemata philosophica examinantur, sunt: Tentamina theologico-scho– lastica, Bergomi 1768-1770 (6 vol.); Tentam.inum scholasticorum sy– nopsis, Venetiis 1782 (2 vol.); Lo spirito filosofico-teologico-ascetico di S. Prospero d'Aquitania, nei suoi epigrammi, Brescia 1760; Ricerca sistematica sul testo e sulla mente di S. Prospero d'Aquitania nel suo poema Contra gli increduli, Brescia 1756. Studia systematica de doctrina eius theologica et philosophica adhuc omnino desunt. Ma– gnam partem habuit in controversia contra iansenismum et probabi– lismum. Attentionem praeterea meretur habitudo eius contra doctri– nam Caietani Migliorini a Bergamo. Viator eminet sua ampla cognitione et frequenti usu doctrinae Sanctorum Patrum, et hoc ideo magis animadvertitur, quia ipse am– plectitur methodum tam diffusam tempore iosephinismi, cum nempe in libris theologiae dogmaticae fere exclusive sola theologia positiva colebatur, et omnino negligebatur, immo quandoque despiciebatur, theologia speculativa vel scholastica 35 • Tamen quamvis Viator frequen– ter ad auctoritatem S. Augustini recurrat, theologia eius est praeva– lenter thomistica. In philosophia autem habetur satis intensa unio thomismi cum philosophia leibniziana et praesertim cum principiis philosophiae Christiani Wolff. Immo Wolff est unicus philosophus quem Viator vere aestimat ( « impareggiabile Sig. Wolfio ») et frequen– ter allegat. Ille est persuasus quod ad finem suum consequendum, scilicet confutationem pantheismi et atheismi, philosophia wolffiana sit unica vere efficax. « Wolphius in suo systemate Theolog. Natural. methodum tradit, qua hoc genus philosophantium impugnari et deperdi valeat in suis prin– cipiis; summopere proderit eum consulere. Hunc unicum nominavi, sed unicus non est magister in hoc genere belli... Sed si forte non decipior, nulla metaphysica felicior ac Wolphiana mihi videtur pro triumpho reportando in certaminibus hujusmodi; siquidem non corti– cem impietatis falsis principiis circum septae munitam tantum velli– cat, sed intus lignum atque medullam pervadit, comburit et in favil– lam redigit » 36 • Et de ubiquitate Dei tractans Viator scribit: « Quamplurima de his dedimus in nostro opere inscripto Spirito teo– logico etc. di S. Prospero etc.., iuxta Wolphii sententiam, utpote ínter 3 4 De vita et operibus Viatoris a Coccaglio cf. VALDIMIR0 DA BERGAMO, O.F.M.Cap., Bio– grafía e bibliografía del P. Viatore Bianchi da Coccaglio, in Misc.Franc. 3(1888) 139-143. Biblio– graphiam vide in Lexicon capuccinum, 1807; Enc.Catt. XII, 1355. 35 Cf. Eduard HosP, C.Ss.R., Die josephinischen Lehrbiicher der Theologie in ósterreich, in Theol.Prakt.Qschr. 105(1957) 195-214. 3<l VIATOR, Tentaminum scholasticorum synopsis I, 125.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz