BCCCAP00000000000000000000847

152 HADRIANUS BORAK usque ad verbum ex libro Pauli transcripsit; in distributione quoque quaestionum necnon in divisione earum Paulum Clerc sequitur. Tho– mas est tamen magis diffusus, in usu patristicae atque in distributio– ne textuum et argumentorum perfectior ac praeterea minus dialec– ticus. Certum est Thomam a Charmes desumpsisse a Paulo Clerc, et quidem satis fideliter, principaliora elementa cartesiana. Ideo etiarn Thomas admittit doctrinam cartesianam de ideis et de idea Dei inna– ta; tamen non adducit argumentum lockeanum Pauli ex: cogito, ergo Deus exsistit. Notum est praeterea librum Thomae a Charmes in aliquibus edi– tionibus emendatum fuisse « iuxta S. Augustini principia » 29 • Istae « emendationes » certe auctoris mentem non prodiunt. Attamen bene notandum est, quod emendationes respiciunt etiam illa loca, ubi Thomas ideas cartesianas amplectitur ex libro Pauli a Lyon. Insuper ipsa adnotatio emendatoris, quod nempe iuxta S. Augustini principia opus P. Thomae emendatum fuerit, plures quaestiones historicas et et doctrinalis includit. Imprimis emendator vult ut P. Thomas « cum omnibus thomistis » concordet, et nihilominus contra sententiam P. Thomae in ipsum librum non introducit auctoritatem alicuius thomistae, sed Antonii Genovesi (t 1769), qui empirismum lockeanum profitetur et motui culturali illuminismi totis viribus adhaeret. At– tente etiam illa notanda sunt quae de emendatione libri P. Thomae a Charmes scribit P. Bernardus Matteoni a Capannori 30 • P. Matteoni asserit Thomam a Charmes ideam Dei innatam defendendo doctrinam traditionalem in Ordine capuccino fideliter secutum esse. Ac praeter– ea adiungit correctorem, qui ideam Dei innatam negat, illam correc– tionem sub influxu sensismi lockeani perfecisse 31 • Ista assertio P. Ber– nardi non est forsan omnino sine fundamento etiam ideo, quia emen– dator textum P. Thomae mutando introduxit in eum, iuxta auctorita– tem Antonii Genovesi, etiam dicta P. Viatoris Bianchi a Coccaglio, qui est acerrimus impugnator idearum innatarum, quia in psycholo– gia doctrinis wolffianis et lockeanis adhaeret 32 • 29 De hac correctione operis P. Thoroae a Charroes cf. JoANNES M. A RATISBONA, O.F.M. Cap., Appendix ad Bibliothecam Scriptorum Capuccinorum, Roroae 1852, 38-39. 30 BERKARD0 DA CAPANNORI, O.F.M.Cap., Sunto delle lezioni di filosofía fatte ... nell'archi– ginnasio del convento di Fermo l'anno scolastico 1860-1861, Lucca 1862, 155-159. 31 Sunto delle lezioni, 157. 22 Contra opiniones Thoroae a Charroes scripsit P. Thoroas a Terni, O.F.M.Cap., De scientia Dei, praedestinatione, et gratia Christi... ad mentem D. Augustini, Sondrii 1780. Opus Thoroae a Terni directuro est principaliter contra roolinisrouro Thoroae a Charroes: « Curo R.P. Thoroas Ex-Charroes antiquus Sac. Theologiae professor Ord. N. Capuc. consilio nirois iroprovido in suo Theologico Opere Molinianuro sit sequutus systeroa; de qua re Lectores orones, aut fere orones Ordinis N. pluries conqueri audivi: idcirco ut religiosa nostra juven– tus praefati operis studio operaro datura veraro habeat doctrinaro, seu, ut roelius dicaro, saniorero, tres elaboravirous dissertationes: niroiruro priroaro de scientia Dei, de praedestina-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz