BCCCAP00000000000000000000847

INFLUXUS PHILOSOPHIAE MODERNAE IN SCRIPTORES CAPUCCINOS 151 gis perdit indolem propaedeuticae in theologiam, et hanc functionem philosophiae plures auctores explicite examinant. Propter influxum in auctores posteriores primus ex nostris in saec. XVIII examinandum venit P a u I u s C I e r c a L y o n (t 1732) et habitudo eius erga cartesianismum 24 • Iste persuasus antiscotista, qui tamen omnino amplectitur doctrinam Duns Scoti de primatu absoluto Christi, acceptat divisionem cartesianam idearum in ideas innatas, adventicias et facticias. Ac deinde, sicut et Cartesius, ex idea innata Dei arguit ad Dei exsistentiam 25 • Insuper, bene notandum est quartum argumentum pro exsistentia Dei, quod ita proponitur: Ego cogito, ergo Deus exsistit, quia solus Deus est ratio sufficiens meae cogitationis. Hoc argumentum sumptum est a J. Locke et a Samuele Clarke 26 • Sententiam de exsistentia ideae Dei innatae propugnat etiam Caietanus Migliorini a Bergamo (1672-1753) in opusculo La cognizione di Dio impressa nella mente dell'uomo 27 • Hic sententiam suam probat auctoritate S. Augustini et S. Thomae (!), eamque pro– ponit contra atheos sui temporis, quin eos nominet. Sed haec opinio apud Caietanum originem cartesianam non habere videtur 28 • Paulum pastea venit Thomas a Ch armes (1703-1765) cum sua notissima Theologia universa, quae saltero per integrum saecu– lum in scholis Ordinis, immo et extra Ordinem, ut liber textus pro studio theologiae adhibebatur. Librum .suum Thomas composuit se– cundum Totius theologiae specimen Pauli a Lyon, immo pluries fere 24 Paulus a Lyon plura scripta contra iansenismum edidit; bibliographiam cf. in Lexicon capuccinum, 1301. Vide insuper THÉOTIME DE SAINT-JUST, O.F.M.Cap., Les Capucins de l'ancienne Province de Lyon I, St. Étienne 1951, 483-484. Opus theologicum P. Pauli, cuí nos studemus, inscribitur: Totius theologiae specimen ad usum theologiae candidatorum, 6 vol., Lugduni 1720-1729. Eiusdem operis altera editio in duobus voluminibus prodiit; I vol. sub titulo Positiva,, ac speculativae theologiae specimen, Venetiis 1743; II vol. sub titulo Moralis theo– logiae specimen, Venetiis 1753. 25 Positivae ac spec. theologiae specimen, 186-188. 2r, Cf. A. GENUENSIS, Universae christianae theologiae elementa I, Venetiis 1776, 214-215. 21 Cf. Opere del Padre Gaetano M. da Bergamo Cappuccino, Roma 1779, vol. X, 1-108, et eiusdem Opere, vol. XIX, Monza 1843. De vita et doctrina P. Caietani scripsit METODIO DA NEMBIW, O.F.M.Cap., Gaetano Migliorini da Bergamo nel Settecento religioso italiano, Milano 1959 (bibliographia p.IX- XX). Cf. Laurentianum 1(1960) 148-157. 2s Contra sententiam P. Caietani de idea Dei innata P. Viator a Coccaglio (Tentamina theologico-scholastica II, Bergomi 1768, 11) scribit ita: « Cajetanus Maria a Bergamo ex or– dine nostro, choream jam labentem hoc ultimo aevo rursus sustinere et in longum protrahere conatus est, suo opusculo inscripto italiee: La cognizione d'Iddio impressa nella mente del– l'uomo. Ubi antenoeticorum Philosophorum placita in medium adducuntur; textus Seriptura– rum, et Patrum coacervatim citantur. Sed pace dixerim, nec unum fere argumentum Atheis– mum percutit; nam uti diximus non sententiis, sed demonstrationibus Gens Athea explodi potest, aut enervari )>, MMP II - 11

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz