BCCCAP00000000000000000000847

150 HADRIANUS BORAK XVII et in saec. XVIII simul cum affirmatione independentiae in phi– losophia semper frequentius apud auctores capuccinos comparent in– dicia scepticismi et indecisionis. Insuper, saec. XVII scriptores capuc– cini conantur dare propriae speculationi perfectionem et intrinsecam unitatem systematis; e contra saec. XVIII apud illos, sicut apud mo– dernos antischolasticos, deest sensus et sollicitudo pro speculatione systematica. Hoc autem potissimum provenit a studio eorum circa scientias naturales, mathematicam, geometriam et physicam, quae iam inter partes philosophiae adnumerantur, speculatione metaphysica valde neglecta. Inter scriptores capuccinos praesertim Bernardus To– selli a Bologna hanc orientationem bene intuitus est: « Bonum, quod maxime facio in recentioribus, est historiam naturalem summo labore et arduissimis observationibus excitasse et illustrasse, quae post Aristotelem iam deciderat, vel vix ab aliquo fuerat culta; unde ad hanc firmandam et explicandam satis iuvasse amplam supel– lectilem Geometriae, Mathematicae, et cujusque facultatis, quae mecha– nismum seu opificium rerum exponeret... » 21 • Ex hoc intelligibilis fit etiam oppositio ínter modernos et scholasticos, quam idem P. Bernardus clare adnotat : « ... semper infensi et molesti veteribus sunt isti moderni » 22 ; secundum iudicium modernorum: « erraverunt ubique veteres, semitas philosophandi nescierunt, demen– tes potius quam ingeniosi, nunquam bene definientes, ideoque quid sibi vellent nescientes, loquentes sine sensu... » 23 • Consequentia huius oppositionis necnon tendentiae ad libertatem in philosophia fuit continuo decrescens aestimatio philosophiae scho– lasticae, quae apud aliquos auctores usque ad veram despectionem eius pervenit. Insuper propter libertatem continue et explicite in phi– losophia assertam, auctores plus vel minus complete scholas anti– quas derelinquunt et nolunt esse amplius commentatores; attamen, quia libertate asserta, deinde in ambitu scholasticae posterioris et in campo ipso philosophiae modernae varia et differentia elementa in unum colligunt, libertas in speculatione facit eos collectores; et ideo nullo modo magis originales dicendi sunt, quam eorum despecti praedecessores. Alia eiusdem libertatis consequentia fuit, quod philo– sophia potius apparet ut scientia quae colitur per se, sicut aliae scientiae prorsus independentes ratione sui obiecti, quia colitur a profanis ut elementum culturae modernae, sine respectu ad culturam theologicam. Ideo in saec. XVIII philosophia progressive semper ma- 21 BERNARDUS A BoNONIA, 0.F.M.Cap., lnstitutio philosophica praemittenda theologiae, Venetiis 1766, p.IV . 22 BERNARDUS A BoNONIA, op. cit., IV. 23 /bid.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz