BCCCAP00000000000000000000847

HADRIANUS BoRAK, 0.F.M.Cap. DE INFLUXU PHILOSOPHIAE MODERNAE IN SCRIPTORES CAPUCCINOS Saeculo XVI, quando Ordo Fratrum Minorum Capuccinorum in sinu Ordinis franciscani nascitur, « schola » propria Ordinis habet iam longam historiam et magni momenti culturalis, quae omnes aspectus suae formae et speciei ostendit, immo et latera debilia eius bene manifesta sunt. Hanc scholam Ordo Capuccinorum hereditavit ut quid nunc omnino proprium franciscanismi. Tamen condiciones histo– ricae in quibus Ordo capuccinus nascitur et sese evolvit procul dubio fortiter conferunt ad habitudinem eius erga scholam et in genere erga scientiarum cultum determinandam. Primae Ordinis generatio– nes, prout rei natura expostulabat, animum advertunt potissimum ad constitutionem structurae internae Ordinis et ad spiritum eius pro– prium definiendum. Sed mox etiam valor ac momentum studii pro fine Ordinis recte, quamvis aequo iudicio critico praemisso, accep– tandum erat. Et nunc hereditas franciscana et factum practicum praeparationis doctrinalis primorum religiosorum dirigunt Ordinem versus scholam traditionalem franciscanam bonaventurianam et sco– tisticam. Haec autem doctrinalis Ordinis orientatio perficitur quando « scholae » dominium iam notabiliter extenuatum et fractum est. Prop– ter hoc non solum capuccini, sed re vera omnes novae institutiones et Ordines religiosi saec. XVI conscie experiuntur se posse libere moveri inter diversas scholas. Ex hoc facto nascitur illa satis viva tendentia apud capuccinos sequendi aliquam viam conciliationis in– ter S. Bonaventuram et alias auctores scholasticos. His autem ac– cedit et ortus novae scientiae et novae philosophiae extra campum scholasticae, quod factum provenit ex desiderio liberae et « saecula– rizatae » speculationis. Sicut auctores Societatis Jesu sumunt thomismum ut campum aptum ut in eo per liberam orientationem aedificia construant libe– rae speculationis, pariter capuccini utuntur bonaventurismo, qui de cetero semper considerabatur ut schola magis accedens ad spiritum capuccinum. Ita in Ordine duplex nascitur tendentia: remanendi inter limites scholasticae et liberam habitudinem conservandi versus eam.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz