BCCCAP00000000000000000000840

428 MICHAEL BRLEK solum fratrum, sed etiam publicis, pauperum et degentium in parti– culari necessitatibus, deserviebant. Ex manuscripto Libro della Bo– tegha di Lanificio (1725-1804) lanificium imprimís necessitatibus Fra– trum, dein civium, religiosorum aliarum Provinciarum, Clarissarum et in casu etiam monachorum schismaticorum de Ostrog obviam venís– se constat. De pharmacopolio et pharmacopolis, qui in praeparandis et suppeditandis pharmacis, potionibus aliisque medicinalibus her– bis aegrotantibus fratribus, civibus et villicis non pauco adiumento fuere, copiosa exsistit litteratura et manuscriptorum volumina. Inter elucubrationes nota dignae censentur illae quae a S. silovié 26 , U. Ta– lija, N. spanjol, V. Ristié 27 , sed praesertim a J. Velnié 28 exaratae sunt. Pater J. Velnié, qui ultimus pharmacopola ante sic dictam « na– tionalisationem » fuit, historiam pharmacopolii investigavit et illu– stravit, scribendo de initiis pharmacopolii, organisatione, momento, pharmacopolis, qui sponte, naturali inclinatione, et ex professo phar– maciae studium sive Patavii, ubi P. I.E. Kuzmié (t 1880) studiis pharmaceuticis vacaverat 29 , sive Florentiae, sive Barii, sive Zagrabiae absolverant. Idem A. descripsit supellectilem, vasa fictilia, instrumen– ta, libros et aliqua medicamentorum compositionum (ricetarii) manu– scripta30. Pharmacopolae labore et industria coenobio, ecclesiae, praesertim vero valetudinario, ad quod fratres aegroti ex tota Provincia conflue– bant, non pauca saluti et sustentationi obveniendo contulere. Quod ad studia attinet legitime praesumere licet, praxim et legis– lationem Ordinis prae oculis habendo, studia, conventualia dicta, forsitan ab ipsis initiis in conventu exstitisse 31 . Primum certum do– cumentum, nobis notum, datur ex an. 1390. In Minori Consilio Rei– publicae die 19 nov. 1390 « captum fuit de subveniendo magistro J ohanni de Padua ordinis 2 0 S. SIL0VIé, Franjevacka ljekarna, art. cit., 292-310. 21 V. R1sné, Die alte Franziskaner Apotheke in Dubrovnik. Die iilteste jugoslavische Apotheke. Sonderdruck aus Pharmazeutische Zeitung-Nachrichten an. 1951, n.25, p.4. 28 Inter studia a P. J. Velnié, qui et sub nomine V. Velnié venit, referenda sunt sequen– tia: V. VELNié, O.F.M., Prinos nase najstarije ljekarne nasoj farmacji, in Farmaceutski Glasnik 6(1950) 87-96; Najranije konture dubrovacke farmacije, in Arhiv za farmaciju 1(1951) n.2, p.6-10; n.3, p.5-10. Ljekaroslovje iliti nauzi sa ljeciti raslike nemochi etc., in Anali Hist.Inst. u Dubrovniku VIII-IX, Dubrovnik 1960-1961, 499-555. 2 9 Necr. n.905, p.561-562; SILOVIé, art. cit., 295-298; S. BRUSINA, I.E. Kuzmié. Biograficke crtice, Zagreb 1881. 3 1 Septendecim manuscripta descripsit M. BRLEK, Rukopisi, 281-291. 31 Cf. M. BRLEK, De evolutione iuridica studiorum in Ordine Minorum. (Ab initio Ordinis usque ad an. 1517), Dubrovnik 1952, 25-27.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz