BCCCAP00000000000000000000840
CONVENTUS S. FRANCISCI RAGUSII 427 Comes Paulus Morosini, sub quo destructio conventus et fratrum in civitatem translatio decreta fuit, ab an. 1316-1318 officio comitis functus est, quam translationem die 15 oct. an. 1318 Joannes XXII bulla approbavit 20 • Auctores et traditio quae initia conventus ad an. 1317 referunt, confirmationem ex his documentis sortiuntur. Conventus et ecclesia sumptibus Reipublicae, collectis civium mercatorumque aedificabantur. De aedificatione documenta ex tabu– lario Reipublicae excerpta, C. Fiskovié an. 1955 publici iuris facere curavit2 1 • Claustrum singulari opere artificioque perfectum magister Mihoje Brajkov, Michael Antibarensis dictus (t 1348), uti ex eius epitaphio in claustro exsistente patet, aedificavit 22 • Revera in lapide eius memoriae inscripto legitur: « fecit claustrum », ex documentis tamen constat opus vix secunda medietate saec. XIV, post mortero Mihoje Brajkov, ad finem perductum fuisse 23 • De constructione claus– tri, reconstructione post terraemotum an. 1667, modificationibus, emendationibus et arte, C. Fiskovié de conventu benemeritus, inve– stigationem et studium completum exaravit 24 • Inter opera arte praestantia recensetur et « Pieta » a fratribus Petrovié an. 1498 sculpta et super portam ecclesiae principalem posita. Ecclesia et maior pars conventus post dictum terraemotum ac incendii damna restaurata et partim modificata, amplitudine, mar– moreis altaribus, inter quos ara maxima eminet, complexum architec– tonicum ordinatum et unitum ostendunt. In Capitulo, claustro, sacristía et ecclesia inveniuntur sepulcra civium et nobilium, in choro vero exsistunt sepulcra Fratrum Mino– rum et Episcoporum e gremio Provinciae ad hanc dignitatem evec– torum. Lanificium in conventu, ex indulto apostolico an. 1653 institutum 25 , candelarum officina et pharmacopolium publicum (1317-1947) non 20 T. SMICIKLAS, Codex Diplomaticus VIII, Zagreb 1910, 512; Libri reformationum V, Zagreb 1897, 136. 21 C. Frsrwvré, Prvi poznati dubrovacki graditelji, Dubrovnik 1955, 107-137: Mihoje Brajkov (Michael Antibarensis). 22 Op. cit., 114-115. 23 Op. cit., 119: « On nije dovrsio klaustar u cjelini, ali svakako veéi dio bit ée njegovo djelo... ». 24 Post stuclium in op. cit., 107-137 datur in p.139-142: Résumé, et tune sequuntur 83 tabulae, claustrum in genere et in specie illustrantes. 25 In Necrologio, variis in locis sed praesertim in Libro della Botegha di Lanificio (1725-1804) clantur notitiae ele cleputato lanificii, magistris, operariis, emptionibus lanae et utensilium, venditione panni, inter quos habemus « panno fratesco, panno miscio, panno nero, bianco, turchino ». Ex manuscripto eruuntur multa ad statum commercii cum Venetiis, Vice-Regno Neapolitano, respicientia. Conventus habebat etiam proprium syndacum in Fovea (f.14).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz