BCCCAP00000000000000000000840

444 MICHAEL BRLEK travit, qua Bibliothecae dormitorium extructum est, et Bibliotheca ipsa permultis libris instructa » 149 • Anno 1675 libri e conventu Stagnensi, an. 1680 et e conventu In– sulae Mediae in bibliothecam translati sunt; alii fuerunt empti, alii ex donationibus episcoporum v.g. V. Lupi, B. Albertini, U. Bogdanovié acquisiti. In conventu exsistebat et exsistit saecularis traditio omnia scripta, picturas et sculpturas colligendi, et proprie huic laudabili traditioni bibliotheca suum statum actualem debet. Praeter alios pro bibliotheca benemeriti sunt P. Vitalis supra memoratus, P. Benedictus a Ragusio, sed praesertim P. Innocentius Culié (t 1852), cuius industria maior pars manuscriptorum in biblio– thecam intravit, quod probat et catalogus a I. Kaznacié confectus 150 • Post eum PP. C. Mariotti, U. Talija, M. Brlek aliique de augmento, ordinatione archivi et bibliothecae strenue adlaboravere. In catalogo I. Kaznacié index 1133 manuscriptorum summarias notitias praebet, econtra in descriptione a P. Brlek curata 293 manu– scripta methodo moderna cum notitiis descripta inveniuntur 151 • Inter manuscripta non pauca serviere pro editionibus scriptorum Ragusinorum ab Academia Zagrabiae editorum. Dantur collectiones carminum, orationum, epistolarum; versiones operum spiritualium et profanorum, reportationes studentium et scripta professorum, libri orationum et meditationum, parva officia, Rituale romano-seraphicum (saec. XVI), Martyrologium Romano-Seraphicum scriptum an. 1541 a P. Bernardino Gucetié 152 ; I. Djurdjevié, Rerum Illyricarum sive historiae Rhacusanae P.I. unacum collectione elucubrationum necnon documentorum de Illyrico 153 ; G.M. Matijasevié (Mattei), Zibal– done, 3 voll., qui historiam ecclesiasticam Reipublicae Ragusinae ex– tendere cupiens, tribus magnis voluminibus materiam collegit, quae tot scriptoribus et investigatoribus serviebat pro eorum studiis et elucubrationibus. Non pauca documenta transcripta, originalibus deperditis, fons unicus pro historia remanserunt 154 • Pro Ordine magni momenti est Codex 190, scilicet Joannes de Ru– pella, Sermones festivi et dominicales et de communi sanctorum, mm. 165X 115, ff. [8] +CCLXIIII+209, saec. XIV-XV, in quo inve- 149 Necr. n.515, p.446-447. 100 I. KAZNACié, Biblioteca di fra Innocenzo Ciulich nella Librería de' RR. PP. Fran– cescani di Ragusa, Zara 1860. 151 BRLEK, Rukopisi, 39-291. De his catalogis cf. V.J. VELNié, Stogodisnjica dvaju tiskanih Kataloga Bíblioteke Male Braée, in Beretíéev Zborník, Dubrovnik 1960, 297-304 (résumé p.305). 152 c. FISKOVIé, Dubrovacki sítnoslikarí, in c. FISKOVIé - K. PRIJATEU, Prílozí povíjestí umjetnosti u Dubrovníku, Split 1950, 10-11. 153 Cf. BRLEK, Rukopísí, 258-260. 154 Cf. KAZNAcré, Biblioteca, n.265-267, p.78-99.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz