BCCCAP00000000000000000000840
CONVENTUS S. FRANCISCI RAGUSII 443 nes Constitutionum quae de libris (i.e. codicibus) servandis, scriben– dis, de libris studentium et fratrum defunctorum agunt, rarae non sunt. Rector et Civitatis Ragusinae Consilium litteris die 9 iul. 1440 a Ministro Provinciali fr. Nicolao de Dyrrachio postulant quod libri fratrum Ragusinorum, iuxta Constitutiones Ordinis, ad Ragusinum conventum devolvantur 144 • Eodem die Ministrum Generalem rogant ut recuperari faciat volumina librorum « in quadam capsa existen– tium », in « cedula praesentibus inclusa» descripta, quae post reces– sum fr. Andreae de Alatrio reperta sunt deficere 145 • Initio saec. XVI Georgius Krusié, ep. Tribunensis, dimidiam par– tem bibliothecae « quam longo tempore et multo studio » compara– vit, cum ducatis quinque « pro catenellis librorum », conventui reli– quit146. Documenta et alias benefactores ac benemeritos memorant, sed in destructione igne durante terraemotu an. 1667 causata, ar– chivum et bibliotheca, miserrime perierunt, de qua destructione fr. Vitalis Andrijasevié testimonium fert: « Bibliothecam vero absque lacrimarum imbre memorare nequeo, in cuius dispositione octo ipse ego annos consumpseram, in qua septem millia et quingenta servabantur volumina, et cuiuscumque litterariae professionis erant materiae, hic antiquissimorum gemmae pretiosis– sime colligebantur, et modernorum non deerant praeclara quaeque; hanc picturarum pretiosissimarum corona circumdabat, in medioque situm erat Archivium memoriis et scripturis cuiuscumque aetatis plenum, quae omnia inimicus consumpsit ignis » 147 • Pulchra est conclusio huius bibliothecarii benemeriti: « Haec omnia tibi memoravi, µt Patrum nostrorumque diligentiam antiquorum perspiciens otia quisque expellat virtutesque imitetur et memorias colligat, et conservet, ut iunioribus sit exemplar Christi vestigia, et electorum eius prosequendi » 148 • Immediate post terraemotum fratres ecclesiam et conventum re– parare conati sunt. Pater Augustinus Flavius Macedonié, S. Theolo– giae lector generalis, « consulturus conventui a terraemotu quassato flammisque ferme ab– sumpto, Hispanias perrexit; eleemosynamque a Regina Matre impe- 144 Lettere e Commissioni di Levante, XII (1435-1440), f.190r, in Misc.Franc. 14(1912-1913) 123, n.44. 145 !bid., f.190v : ed. cit., 123-124, n.45. 146 Testamenta Notariae (1512-1516), f.84vss; Distributiones Testamentorum, XXVII (1509- 1515), f.211 et f.212v. 111 Acta et Decreta Capitulorum et Congregationum Provincialium ab an. 1649-1714, f.3. Cf. brevem relationem de bibliothecae destructione in P.L. CEKINié, Istoria e privilegi della Osservante Provincia di Ragusa (Mss), f.369, 343-344; BRLEK, Rukopisi, tab. l. 148 Acta et decreta, f.3. Chori ad usum, septem servabantur volumina praeclara, de quibus viatores loquuntur. Cf. Acta et decreta, f.2v; CEKINié, lstoria, 152, 157; DoLtr-SLADE, Monumenta, 66-67; J. TADié, Promet putnika u starom Dubrovniku, Dubrovnik 1939, 109-110, 195.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz