BCCCAP00000000000000000000840
440 MICHAEL BRLEK Inter patres illustres eminet P. Bonifatius de Stephanis (Drako– lica, Drkolica), de cuius vita, operibus et apostolatu copiosa datur bibliographian4, non vero studium completum 115 • In lucem ponere intendimus saltem illa quae pro Terra Sancta fecerat. Cum Custos · Provinciae esset, electus est in guardianum Montis Sion et Custodem Terrae Sanctae an. 1551, quo officio partim ordinarie, partim ad inte– rim, per 12 fere annos fungebatur. Franciscanos e S. Coenaculo ex– pulsos, in novo conventu SS. Salvatoris dicto, hodie Custodiae domo, ordinavit. Turcarum potestatibus acceptus cum esset, non pauca Sanc– tuaria restauranda consecutus est, inter quae S. Sepulcrum, cuius aediculam novis ac pretiosis marmoreis tabulis undequaque texit ac tholum quo operiebatur resarcivit. Pro obtinendis et urgendis licen– tiis necessariis Sultanum adire non omisitn 6 • Notum opus Liber de perenni cultu Terrae Sanctae et de fructuosa eius peregrinatione, Ve– netiis 1573 et 1875 117 Gregorio XIII dicavit. In opere describuntur Sanctuaria, peregrinationes et caeremoniae quae Fratres Minores, fe– stis solemnibus in locis sanctis facere consuerunt et hodie quoque consuescunt 118 • Inter S. Theologiae doctores et magistros, qui Sessioni VIII Con– cilii Tridentini interfuere, invenitur etiam Bonifatius de Ragusio 119 • Patribus sermonem dixerat die 23 aug. 1562, scilicet Dominica XIV post Pentecosten, insuper deputatus erat ad loquendum super 4 et 5 art. de Sacramento Ordinis, sed non apparet eum revera locutum esse 120 • 114 In Necr. n.235, p.423-426 datur currículum vitae et in notis documenta ex Archivo Ragusino,, notitiae ex auctoribus excerptae. Non pauca reperiuntur in WADDING, Annales, vol!. 18-21, Ad Claras Aguas 1933-1934. Cf. S. PETROV, Bonifacije fra (De Stephanis, Drkolica, Ragusinus), in Hrvatska Enciklopedija III, Zagreb 1942, 63; G. GoLUB0V:ICH, La questione de' Luoghi Santi ne/ periodo degli anni 1620-1638, in Arch.Franc.Hist. 14(1921) 211; R. VARESC0, O.F.M., 1 Frati Minori al Concilio di Trento, ibid. 41(1948) 112-113; J. TYLSER, De Episcoporum Croatiae influxu in formationem Conc. Tridentini decretorum, praesertim quoad residentiam, Romae 1959, 9-10; M. RoNCAGLIA, O.F.M., Le relazioni della Terra Santa con i Maroniti del Monte Líbano e di Cipro dal 1564 al 1569, in Arch.Franc.Hist. 46(1953) 417-419, 421, 430-435; PANDzré, op. cit., 35, 113. In operibus E. FERMENDZIN, O.F.M., Acta Bulgariae ecclesiastica, Zagrabiae 1887, 393 et Acta Bosnae, Zagrabiae 1892, 310-311, 314-316, 318-319, 335 documenta Nostrum respicientia inveniuntur. 115 A. SIMCIK, Hrvat obnovitelj Bozjeg Graba, Zagreb 1936, est primus conatus biogra– phiam extendendi. 116 Necr. n.235, p.425, nota. 11 7 In hac secunda editione p.IX -XX continent vitam, p.278-284 relationem de Sepulcro et Cruce Domini, scriptam an. 1570. 118 D. BALDI, O.F.M., Enchiridion locorwn Sanctorum, Jerusalem 21955, XXVU et passim. "º Concilium Tridentinum, ed. Societatis Goerresianae VIII, Friburgi Brisgoviac 1919, 367. 120 Op. cit., IX, p.6 (cf. et p.15). In duabus ultimis Sessionibus Concilii Tridentini, inter episcopos aderat et P. Jacobus Lukarevié (Luccari), episcopus Tribunensis et Merca– nensis, decreta Concilii subscribendo: « Ego Jacobus episcopus merchanensis et trebinensis subscripsi » (cf. PANDZié, op. cit., 94-95; Necr. n.73, p.418; TYLSER, op. cit., 18).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz