BCCCAP00000000000000000000840

CONVENTOS S. FRANCISCI RAGUSII 437 tus, a Clemente IX die 15 iul. 1669 confirmatus. Per 34 annos com– missum sibi gregem gubernabat insudavitque ut curam pastoralem in melius ordinaret; adlaboravit quoque ut monachos dissidentes, qui in finibus dioeceseos morabantur, ad Ecclesiam reduceret 89 • Pater Anselmus Katié (i• 1792), lector iubilatus S. Theologiae, die 15 dec. 1760 a Clemente XIII episcopus renuntiatus, per 32 annos dioecesim rexit. Primum in pago Trebinja sedem posuit, deinde ob vexationes Turcarum domicilium suum in territorium ragusinum transferre coactus, in quadam domo rustica, in loco cepikuée dicto, residebat 90 • Anno 1599 Thomas Medvjedovié (Ursinus t 1610), dictus Bastié, doctor Parisiensis, archiepiscopus Antibarensis (Bar) et totius Rasciae primas nominatus est. Ipse ubi primum electus est, S. Pontifici expo– suit maiorem difficultatem catholicis iugo Turcarum subiectis ex eo provenire, quod sacerdotes deessent qui de eis curam haberent; im– movero dioeceses adesse quae pastorem non habebant 91 • Quam ob rem Clemens VIII, litteris Cum sicut nobis, die 15 oct. 1600 plures facultates concessit 92 • Postquam dioecesim et alias doeceses finitimas pastoribus orbatas visitaverat, denuo ad S. Pontificem recursum faciendo novas facultates obtinuit 93 • Pater Dominicus Andrijasevié (Andriassi) multum adlaboravit ut christiani paeninsulae balcanicae tandem aliquando libertatem ob– tinerent. Eum S. Congr. de Prop. Fide die 13 maii 1622 episcopum Scodrensem in Albania instituere decrevit, sed a Turcis e sua dioecesi expulsus ad proprios reversus dioecesim dictam Stephanensem resti– tuere, uti ille affirmabat, conatus est. De hac intricata et complexa quaestione P. Pandzié obiective investigationem perfecit 9 4. De Sco– drensi Ecclesia bene meritus est P. Benignus Albertini, Minister Pro– vincialis, an. 1832 a Gregario XVI in episcopum electus et Ragusii consecratus. Constitutiones Synodales Dioecesis Scodrensis edidit, Seminarium Scodrae constituit et ecclesiam cathedralem a funda- so PANDzré, op. cit., 98-99 (cf. p.49, 56-57, 63, 105, 119-129 relationem an. 1684 ad S. Congr. de Prop. Fide missam); Necr. n.574, p.454; EUBEL, Hierarchia V, 254. 90 PANDZié, op. cit., 100-101 (vita; cf. p.11, 33, 71, 74, 105); Necr. n.766, p.488-489; EUBEL, Hierarchia VI, Patavii 1958, 275. 91 Arch.Vat., Secretaria Breviwn, vol. 300, f.166r. Cf. PANDzié, op. cit., 35. 02 CLEMENS VIII. Cwn sicut nobis, litt. die 15 oct. 1600, in WADDING, Annales, XXIII, 576-579 (Regestum Pontificium, n.CVII). Alia documenta archiepiscopum respicientia in op. cit., sunt: electio archiep. Antibarensis (ibid., p.559), quaedam S. Pontificis commendationes (ibid., p.560-561), nominatio archiepiscopi in Administratorem Ecclesiae Buduanensis (ibid., p.561). 93 PANDzré, op. cit., 36. In hoc opere loquitur de archiepiscopo Antibarensi in p.40, 42, 54, 104, 112. Cf. EuBEL, Hierarchia III, 110; Necr. n.291, p.430; Glasnik Zemaljskog muzeja u Bosni i Hercegovini 21(1909) 67. 94 PANDzré, op. cit., 39-43, 51, 53, 55, 97, 154, et Iitteraturam ibi relatam; Necr. n.364, 377, p.574, 575.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz