BCCCAP00000000000000000000840

CONVENTOS S. FRANCISCI RAGUSII 433 De activitate apostolica et missionaria De vita regulari et Regulae S. Francisci observantia dicendum est fratres eamdem in sua puritate observare conatos esse. Non deerant tempora in quibus aliqui mitiorem viam amplectebantur et tune necessitas reformationis sentiebatur, cui varii SS. Pontífices providere non omittebant. Non pauci tamen veri filii S. Francisci fuere, quod in Necrologio refertur expressionibus : verus Frater Minor, paupertatis eximius cultor, piissimus et similibus. Inter tales eminent fr. Pací– ficus a Ragusio 55 et P. Seraphinus Zamagna 56 • Pater Antonius Crijevié (Cerva), « ragusinus patritius pro Christi fide occubuit martyr in Bar– baría, post an. 1510 » 57 ; P. Bonifatius Putinkovié (t1631) « venerabilis Dei servus » dicitur 58 ; P. Ludovicus Lalos ab Epidauro (t 1643) morum pietate, ieiuniis, orationibus et vigiliis clarus erat 59 et P. Franciscus Gucetié (Gozze) « prophetiae et sanctimoniae fama ac dono potestatis in daemones celeber »ªº; PP. Anselmus Ruskovié (t 1670) et Pacificus a Breno (t 1726) sicuti pie et religiose vixere ita et obiere 61 • Pater Ambrosius a Puncta (t 1711), S. Regulae observantissimus, ter in hebdomada pane tantum et acqua victitare consuevit, in festo Immaculatae Conceptionis Virginis Deiparae, quam colebat impen– sissime, pronuntiatis íllis verbis Laetatus sum etc. non sine sancti– tatis fama obdormivit 62 • De P. Isidoro a Gravosio (t 1747) legitur: « Nemo ipso vel s. obedientiae vel seraphicae paupertatis studiosior; floritque ea sanctitatis fama, ut defuncto parentaverimus stantes circa feretrum ad arcendum populum » 63 • Pater Joannes Chrysostomus Kleskovié de Breno (t 1796) « sancte et pie, uti semper vixit, animam suo reddidit Creatori. Postero die ad exequias ex catholico more ei persolvendas, eius corpus in sacram aedem fuit delatum. Nondum sacris precibus inchoatis, ob summam in Chrysostomum omnium civium reverentiam, brevi bue convenit tanta omnis generis multitudo, ut piures ex nostris non satis essent, qui populum undique confluentem in officio continerent. Unus– quisque eum videre certabat; certatim libata vestibus, pressa pedibus, 55 Necr. n.3, p.404. 56 Necr. n.46, p.412. 57 Necr. n.48, p.412. Cf. n.273, p.428 ubi legitur: « R.P. Raphael a Ragusio, decessit An- tibari, a Turcis obrutus lapidibus, anno 1599 ». 58 Necr. n.353, p.433. 59 Necr. n.395, p.438. 60 Necr. n.434, p.440. 01 N ecr. n.475 et 620, p .444 et 459. 62 Necr. n.588, p.456. 63 Necr. n.662, p.463.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz